MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 9

 

Dryope. Iolaus.




Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
[325] ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:

DRYOPE




Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro
rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis
fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri
[330] (me pater ex alia genuit) notissima forma
Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem
vimque dei passam Delphos Delumque tenentis
excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
Est lacus adclivis devexo margine formam
[335] litoris efficiens: summum myrteta coronant.
Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
indignere magis, nymphis latura coronas;
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
[340] Haud procul a stagno Tyrios imitata colores
in spem bacarum florebat aquatica lotos.
Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
porrigeret, flores, et idem factura videbar
(namque aderam): vidi guttas e flore cruentas
[345] decidere et tremulo ramos horrore moveri.
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
contulerat versos servato nomine, vultus.


Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro
[350] ire et adoratis vellet discedere nymphis,
haeserunt radice pedes. Convellere pugnat,
nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo
totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
Ut vidit, conata manu laniare capillos,
[355] fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
addiderat nomen) materna rigescere sentit
ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.


Spectatrix aderam facti crudelis opemque
[360] non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam,
crescentem truncum ramosque amplexa morabar
et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt
et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
[365] ostendi loton. Tepido dant oscula ligno
adfusique suae radicibus arboris haerent.
Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
cara soror: lacrimae misero de corpore factis
inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant
[370] vocis iter, tales effundit in aera questus:


Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
non meruisse nefas: patior sine crimine poenam.
Viximus innocuae: si mentior, arida perdam
quas habeo, frondes et caesa securibus urar.
[375] Hunc tamen infantem maternis demite ramis
et date nutrici; nostraque sub arbore saepe
lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!
Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
et tristis dicat latet hoc in stipite mater.
[380] Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores,
et frutices omnes corpus putet esse deorum!
Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
a pecoris morsu frondes defendite nostras.
[385] Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
erigite huc artus et ad oscula nostra venite,
dum tangi possunt, parvumque attollite natum.
Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis
colla liber serpit, summoque cacumine condor.
[390] Ex oculis removete manus: sine munere vestro
contegat inductus morientia lumina cortex!
Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque
corpore mutato rami caluere recentes.

IOLAUS




Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
[395] Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem
res nova tristitiam. Nam limine constitit alto
paene puer dubiaque tegens lanugine malas
ora reformatus primos Iolaus in annos.
[400] Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
victa viri precibus. Quae cum iurare pararet
dona tributuram post hunc se talia nulli,
non est passa Themis: Nam iam discordia Thebae
bella movent dixit Capaneusque nisi ab Iove vinci
[405] haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
subductaque suos manes tellure videbit
vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
natus erit facto pius et sceleratus eodem;
attonitusque malis exsul mentisque domusque,
[410] vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex
ab Iove Callirhoe natis infantibus annos
[415] neve necem sinat esse diu victoris inultam,
Iuppiter his motus privignae dona nurusque
praecipiet facietque viros inpubibus annis.