MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 9

 

Nessus. Herculis mors.




Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna
[100] aut super inposita celatur harundine damnum.
At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
Namque nova repetens patrios cum coniuge muros
venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
[105] Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus
verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
officio que meo ripa sistetur in illa
[110] haec, ait Alcide. Tu viribus utere nando!
pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem
tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis
(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),
[115] quandoquidem coepi, superentur flumina! dixit,
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.


Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti
[120] fallere depositum quo te fiducia clamat
vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!
Si te nulla mei reverentia movit, at orbes
concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
[125] Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
vulnere, non pedibus te consequar. Ultima dicta
res probat, et missa fugientia terga sagitta
traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
[130] emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
Excipit hunc Nessus neque enim moriemur inulti
secum ait et calido velamina tincta cruore
dat munus raptae velut inritamen amoris.


Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
[135] Herculis inplerant terras odiumque novercae.
Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae veris addere falsa
gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
[140] Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
Credit amans, venerisque novae perterrita fama
indulsit primo lacrimis flendoque dolorem
diffudit miseranda suum; mox deinde quid autem
flemus? ait paelex lacrimis laetabitur istis.
[145] Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?
Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
[150] forte paro facinus, quantumque iniuria possit
femineusque dolor, iugulata paelice testor?


In cursus animus varios abit: omnibus illis
praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
mittere, quae vires defecto reddat amori.
[155] Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,
dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros
induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.


Tura dabat primis et verba precantia flammis
[160] vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
incaluit vis illa mali resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
Dum potuit, solita gemitum virtute repressit;
victa malis postquam est patientia, reppulit aras
[165] inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
aut haeret membris frustra temptata revelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.
[170] Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens
tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.