MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 8

 

Erysichthon. Fames.




Desierat cunctosque et res et moverat auctor,
Thesea praecipue. Quem facta audire volentem
[730] mira deum, innixus cubito Calydonius amnis
talibus adloquitur: Sunt, o fortissime, quorum
forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,
sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
[735] Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;
nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;
interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
[740] flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

ERYSICHTHON AND MESTRA




Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,
iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum
sperneret et nullos aris adoleret odores.
Ille etiam Cereale nemus violasse securi
[745] dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
Stabat in his ingens annoso robore quercus,
una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
sertaque cingebant, voti argumenta potentis.
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
[750] saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
quinque ter implebat. Nec non et cetera tantum
silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.


Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
[755] abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
robur; et ut iussos cunctari vidit, ab uno
edidit haec rapta sceleratus verba securi:
Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.


[760] Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:
et pariter frondes, pariter pallescere glandes
coepere ac longi pallorem ducere rami.
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus,
[765] haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
concidit, abrupta cruor e cervice profundi.


Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
[770] Adspicit hunc mentis que piae cape praemia! dixit
Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum
detruncatque caput repetitaque robora caedit,
redditus et medio sonus est de robore talis:
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
[775] quae tibi factorum poenas instare tuorum
vaticinor moriens, nostri solacia leti.


Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
ictibus innumeris adductaque funibus arbor
corruit et multam prostravit pondere silvam.
[780] Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant.
Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
concussit gravidis oneratos messibus agros.
[785] Moliturque genus poenae miserabile, si non
ille suis esset nulli miserabilis actis,
pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi
non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
fata coire sinunt), montani numinis unam
[790] talibus agrestem compellat oreada dictis:


Est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
et ieiuna Fames. Ea se in praecordia condat
[795] sacrilegi scelerata iube; nec copia rerum
vincat eam, superetque meas certamine vires.
Neve viae spatium te terreat, accipe currus,
accipe quos frenis alte moderere dracones.