MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 8

 

Theseus apud Acheloum. Perimele.




Interea Theseus sociati parte laboris
functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Clausit iter fecitque moras Achelous eunti
[550] imbre tumens. Succede meis, ait inclite, tectis,
Cecropida, nec te committe rapacibus undis:
ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
murmure saxa solent. Vidi contermina ripae
cum gregibus stabula alta trahi: nec fortibus illic
[555] profuit armentis, nec equis velocibus esse.
Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
corpora turbineo iuvenalia flumine mersit.
Tutior est requies, solito dum flumina currant
limite, dum tenues capiat suus alveus undas.


[560] Adnuit Aegides, utar que Acheloe, domoque
consilioque tuo respondit; et usus utroque est.


Pumice multicavo nec levibus atria tophis
structa subit: molli tellus erat umida musco,
summa lacunabant alterno murice conchae.
[565] Iamque duas lucis partes Hyperione menso
discubuere toris Theseus comitesque laborum:
hac Ixionides, illa Troezenius heros
parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
quosque alios parili fuerat dignatus honore
[570] amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae
instruxere epulis mensas dapibusque remotis
in gemma posuere merum. Tum maximus heros,
aequora prospiciens oculis subiecta, quis inquit
[575] ille locus? digitoque ostendit, et insula nomen
quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.


Amnis ad haec non est inquit quod cernitis, unum:
quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
[580] naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos
mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
inmemores nostri festas duxere choreas.
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
[585] a silvis silvas et ab arvis arva revelli
cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque
continuam diduxit humum partesque resolvit
in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
[590] Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit
insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
propulit e scopulo periturae corpora natae.
[595] Excepi nantemque ferens o proxima mundi
regna vagae dixi sortite, tridentifer, undae,
In quo desinimus, quo sacri currimus amnes
huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
Huic ego, quam porto, nocui. Si mitis et aequus,
[600] si pater Hippodamas, aut si minus impius esset,
debuit illius misereri, ignoscere nobis.
adfer opem mersaeque precor, feritate paterna
da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.
hunc quoque complectar. Movit caput aequoreus rex
[605] concussitque suis omnes adsensibus undas.
Extimuit nymphe, nabat tamen. Ipse natantis
pectora tangebam trepido salientia motu.
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi
corpus et inducta condi praecordia terra.


[610] Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,
et gravis increvit mutatis insula membris.