MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 7

 

Aeacus. Pestilentia. Myrmidones.




Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
[455] gaudia percepit nato secura recepto.
Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquam
classe valet, patria tamen est firmissimus ira
Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
Ante tamen bello vires adquirit amicas,
[460] quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat.
Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli
florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon
[465] marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen
Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro
mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
nigra pedes, nigris velata monedula pennis).
At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros
[470] et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro
Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
Oenopiam veteres appellavere, sed ipse
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.


[475] Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque
quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
[480] Admonitus patrii luctus suspirat et illi
dicta refert rector populorum talia centum:
Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
pars sis militiae; tumulo solacia posco.
Huic Asopiades petis inrita dixit et urbi
[485] non facienda meae: neque enim coniunctior ulla
Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.
Tristis abit stabunt que tibi tua foedera magno
dixit et utilius bellum putat esse minari
quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.


[490] Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
spectari poterat, cum pleno concita velo
Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
[495] agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
inque patris duxere domum. Spectabilis heros
et veteris retinens etiamnum pignera formae
ingreditur ramumque tenens popularis olivae
a dextra laevaque duos aetate minores
[500] maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.


Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
auxilium foedusque refert et iura parentum
imperiumque peti totius Achaidos addit.
[505] Sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
ne petite auxilium, sed sumite, dixit Athenae;
nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
ducite; et omnia habet (rerum status iste mearum).
[510] Robora non desunt, superat mihi miles et hosti:
gratia dis, felix et inexcusabile tempus.
Immo ita sit, Cephalus, crescat tua civibus opto
urbs! ait. Adveniens equidem modo gaudia cepi,
cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
[515] obvia processit. Multos tamen inde requiro,
quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.
Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
Flebile principium melior fortuna secuta est.
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
[520] Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos:
ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris.
Et quota pars illi rerum periere mearum!


Dira lues ira populis Iunonis iniquae
incidit exosae dictas a paelice terras.
[525] Dum visum mortale malum tantaeque latebat
causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
exitium superabat opem, quae victa iacebat.


Principio caelum spissa caligine terras
pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
[530] dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
Constat et in fontes vitium venisse lacusque,
miliaque incultos serpentum multa per agros
[535] errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
Strage canum primo volucrumque oviumque boumque,
inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
inter opus tauros medioque recumbere sulco;
[540] lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent.
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
degenerat palmas veterumque oblitus honorum
ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
[545] Non aper irasci meminit, non fidere cursu
cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.
Omnia languor habet; silvisque agrisque viisque
corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
[550] non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
adflatuque nocent et agunt contagia late.