MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 4

 

Perseus. Atlas. Andromeda.




Sed tamen ambobus versae solacia formae
[605] magna nepos dederat, quem debellata colebat
India, quem positis celebrabat Achaia templis.
Solus Abantiades ab origine cretus eadem
Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
Argolicae contraque deum ferat arma genusque
[610] non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
tam violasse deum quam non agnosse nepotem
paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
[615] viperei referens spolium memorabile monstri
aera carpebat tenerum stridentibus alis.
Cumque super Libycas victor penderet harenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
Quas humus exceptas varios animavit in angues:
[620] unde frequens illa est infestaque terra colubris.


Inde per inmensum ventis discordibus actus
nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
fertur et ex alto seductas aethere longe
despectat terras totumque supervolat orbem.
[625] Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:
saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.
Iamque cadente die, veritus se credere nocti,
constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
[630] evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.


Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans
Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus
rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
aequora subdit equis et fessos excipit axes.
[635] Mille greges illi totidemque armenta per herbas
errabant, et humum vicinia nulla premebant.
Arboreae frondes auro radiante nitentes
ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes, ait Perseus illi, seu gloria tangit
[640] te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
sive es mirator rerum, mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto. Memor ille vetustae
sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
[645] arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.


Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus et vasto dederat servanda draconi
arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque vade procul, ne longe gloria rerum,
[650] quam mentiris ait, longe tibi Iuppiter absit!
vimque minis addit manibusque expellere temptat
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
viribus?) at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
[655] accipe munus! ait, laevaque a parte Medusae
ipse retro versus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
[660] ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
cum tot sideribus caelum requievit in illo.

PERSEUS AND ANDROMEDA




Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
admonitorque operum caelo clarissimus alto
[665] Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
et liquidum motis talaribus aera findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
[670] Illic inmeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.


Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos
moverat et tepido manabant lumina fletu,
[675] marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes
et stupet et visae correptus imagine formae
paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
Ut stetit, o dixit non istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
[680] pande requirenti nomen terraeque tuumque,
et cur vincla geras. Primo silet illa, nec audet
adpellare virum virgo; manibusque modestos
celasset vultus, si non religata fuisset:
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
[685] Saepius instanti, sua ne delicta fateri
nolle videretur, nomen terraeque suumque,
quantaque maternae fuerit fiducia formae,
indicat. Et nondum memoratis omnibus unda
insonuit, veniensque inmenso belua ponto
[690] inminet et latum sub pectore possidet aequor.


Conclamat virgo: genitor lugubris et una
mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
[695] cum sic hospes ait: Lacrimarum longa manere
tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
[700] aerias ausus iactatis ire per auras,
praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis
dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.
Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
[705] promittuntque super regnum dotale parentes.