MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 4

 

Venus et Mars. Leucothoe. Clytie.




Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est
dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.


Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
[170] cepit amor Solem: Solis referemus amores.
Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.
Indoluit facto, Iunonigenaeque marito
furta tori furtique locum monstravit. At illi
[175] et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
excidit. Extemplo graciles ex aere catenas
retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
elimat (non illud opus tenuissima vincant
stamina, non summo quae pendet aranea tigno),
[180] utque leves tactus momentaque parva sequantur
efficit et lecto circumdata collocat arte.
Ut venere torum coniunx et adulter in unum,
arte viri vinclisque nova ratione paratis
in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
[185] Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
admisitque deos: illi iacuere ligati
turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat
sic fieri turpis: superi risere, diuque
haec fuit in toto notissima fabula caelo.


[190] Exigit indicii memorem Cythereia poenam,
inque vices illum, tectos qui laesit amores,
laedit amore pari.

LEUCOTHEA AND CLYTIE

Quid nunc, Hyperione nate,
forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
[195] ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
Leucothoen spectas, et virgine figis in una,
quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo
temperius caelo, modo serius incidis undis,
spectandique mora brumales porrigis horas,
[200] deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
transit et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod lunae terris propioris imago
obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque
[205] nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,
quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
gentis odoriferae quam formosissima partu
[210] edidit Eurynome. Sed postquam filia crevit,
quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque
septimus a prisco numeratur origine Belo.


Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum.
[215] Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnis
membra ministeriis nutrit reparatque labori.
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt,
noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
[220] bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
levia versato ducentem stamina fuso.
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
res ait arcana est. Famulae, discedite neve
eripite arbitrium matri secreta loquendi.
[225] Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto
ille ego sum dixit, qui longum metior annum,
omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
mundi oculus. Mihi, crede, places. Pavet illa, metuque
et colus et fusus digitis cecidere remissis.
[230] Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus
in veram rediit speciem solitumque nitorem:
at virgo, quamvis inopino territa visu,
victa nitore dei posita vim passa querella est.


Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
[235] Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira
vulgat adulterium diffamatumque parenti
indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem
tendentemque manus ad lumina Solis et ille
vim tulit invitae dicentem defodit alta
[240] crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae.
Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
dat tibi, qua possis defossos promere vultus.
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae
tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
[245] Nil illo fertur volucrum moderator equorum
post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus
si queat in vivum temptat revocare calorem:
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
[250] nectare odorato sparsit corpusque locumque,
multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
Protinus inbutum caelesti nectare corpus
dilicuit terramque suo madefecit odore:
virgaque per glaebas sensim radicibus actis
[255] turea surrexit tumulumque cacumine rupit.


At Clytien, quamvis amor excusare dolorem,
indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa.
Tabuit ex illo dementer amoribus usa
[260] nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque
sedit humo nuda, nudis incompta capillis,
perque novem luces expers undaeque cibique
rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
nec se movit humo: tantum spectabat euntis
[265] ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
luridus exsangues pallor convertit in herbas;
est in parte rubor, violaeque simillimus ora
flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur,
[270] vertitur ad Solem, mutataque servat amorem.