MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 3

 

Tiresias.




Dumque ea per terras fatali lege geruntur
[315] tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas
seposuisse graves vacuumque agitasse remissos
cum Iunone iocos et maior vestra profecto est,
quam quae contingit maribus dixisse voluptas.


[320] Illa negat. Placuit quae sit sententia docti
quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva
corpora serpentum baculi violaverat ictu;
deque viro factus (mirabile) femina septem
[325] egerat autumnos. Octavo rursus eosdem
vidit, et est vestrae si tanta potentia plagae
dixit ut auctoris sortem in contraria mutet,
nunc quoque vos feriam. Percussis anguibus isdem
forma prior rediit genetivaque venit imago.


[330] Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto
nec pro materia fertur doluisse, suique
iudicis aeterna damnavit lumina nocte.
At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
[335] facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
scire futura dedit, poenamque levavit honore.