MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 3

 

Semele.




Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo
visa dea est, alii laudant dignamque severa
virginitate vocant; pars invenit utraque causas.
Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne
[255] eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert
in generis socios odium. Subit ecce priori
causa recens, gravidamque dolet de semine magni
esse Iovis Semelen. Dum linguam ad iurgia solvit,
[260] profeci quid enim totiens per iurgia? dixit:
ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno
rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est
[265] contenta, et thalami brevis est iniuria nostri:
concipit, id deerat! manifestaque crimina pleno
fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno
de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
[270] ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.


Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
limen adit Semeles. Nec nubes ante removit,
quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
sulcavitque cutem rugis et curva trementi
[275] membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
Ergo ubi captato sermone diuque loquendo
ad nomen venere Iovis, suspirat et opto,
Iuppiter ut sit ait: metuo tamen omnia: multi
[280] nomine divorum thalamos iniere pudicos.
Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta
Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
det tibi complexus suaque ante insignia sumat.


[285] Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.
Cui deus elige ait: nullam patiere repulsam.
Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
numina torrentis: timor et deus ille deorum est.
[290] Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
obsequio Semele qualem Saturnia dixit
te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
da mihi te talem. Voluit deus ora loquentis
opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
[295] Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
non iurasse potest. Ergo maestissimus altum
aethera conscendit vultuque sequentia traxit
nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
[300] Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;
nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum
saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
[305] tela secunda vocant superi. Capit illa, domumque
intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus
non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
eripitur, patrioque tener (si credere dignum est)
[310] insuitur femori maternaque tempora complet.


Furtim illum primis Ino matertera cuuis
educat: inde datum nymphae Nyseides antris
occuluere suis lactisque alimenta dedere.