MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 2

 

OCYROE AND AECULAPIUS




Semifer interea divinae stirpis alumno
laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
[635] Ecce venit rutilis umeros protecta capillis
filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo
fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
Ocyroen. Non haec artes contenta paternas
edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.


[640] Ergo ubi vaticinos concepit mente furores
incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
adspicit infantem toto que salutifer orbi
cresce puer dixit: tibi se mortalia saepe
corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas
[645] fas erit; idque semel dis indignantibus ausus
posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita
eque deo corpus fies exsangue, deusque,
qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
[650] omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
sanguine serpentis per saucia membra recepto;
teque ex aeterno patientem numina mortis
efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.
[655] Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis
pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
atque ita praevertunt inquit me fata, vetorque
plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quae numinis iram
[660] contraxere mihi; mallem nescisse futura.
Iam mihi subduci facies humana videtur,
iam cibus herba placet, iam latis currere campis
impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.


[665] Talia dicenti pars est extrema querellae
intellecta parum, confusaque verba fuerunt.
Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur,
sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
[670] Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues
perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
et colli spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
in dextras abiere iubas: pariterque novata est
[675] et vox et facies nomen quoque monstra dedere.