MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 13

 

Aeneas apud Anium. Scylla.


Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
[625] fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:
de tantis opibus praedam pius eligit illam
Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
et Polydoreo manantem sanguine terram
[630] linquit et utilibus ventis aestuque secundo
intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.


Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
rite colebatur, temploque domoque recepit
urbemque ostendit delubraque nota duasque
[635] Latona quondam stirpes pariente retentas.
Ture dato flammis vinoque in tura profuso
caesarumque boum fibris de more crematis
regia tecta petunt positisque tapetibus altis
munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.


[640] Tum pius Anchises: O Phoebi lecte sacerdos,
fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?


Huic Anius niveis circumdata tempora vittis
concutiens et tristis ait: Non falleris, heros
[645] maxime: vidisti natorum quinque parentem,
quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!)
paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
[650] Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
femineae stirpi voto maiora fideque
munera: nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem laticemque meri canaeque Minervae
transformabantur, divesque erat usus in illis.
[655] Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
nos quoque parte putes, armorum viribus usus
abstrahit invitas gremio genitoris, alantque
imperat Argolicam caelesti munere classem.
[660] Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus,
et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.
Victa metu pietas: consortia corpora poenae
dedidit (et timido possis ignoscere fratri:
[665] non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum);
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
illae tollentes etiamnum libera caelo
bracchia Bacche pater, fer opem! dixere, tulitque
[670] muneris auctor opem, si miro perdere more
ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
coniugis in volucres, niveas abiere columbas.


[675] Talibus atque aliis postquam convivia dictis
implerunt, mensa somnum petiere remota,
cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi:
qui petere antiquam matrem cognataque iussit
litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
[680] Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.


Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
Hyleus et longo caelaverat argumento.
[685] Urbs erat, et septem posses ostendere portas:
hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant.
Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
effusaeque comas et apertae pectora matres
significant luctum: nymphae quoque flere videntur
[690] siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor
nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
Ecce facit mediis natas Orione Thebis,
agmen femineum, iugulo dare pectus aperto,
illas demisso per inertia vulnera telo
[695] pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
funeribus ferri celebrique in parte cremari,
tum de virginea geminos exire favilla,
ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos
nominat, et cineri materno ducere pompam.
[700] Hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
summus inaurato crater erat asper acantho.


Nec leviora datis Troiani dona remittunt
dantque sacerdoti custodem turis acerram,
dant pateram claramque auro gemmisque coronam.