MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 12

 

Periclymenus.




Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
atque ait: Herculeae mirum est oblivia laudis
[540] acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre
nubigenas domitos a se pater esse solebat.
Tristis ad haec Pylius: Quid me meminisse malorum
cogis et obductos oculis rescindere luctus
inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
[545] Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
inplevit meritis, quod mallem posse negare:
sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
Hectora laudamusquis enim laudaverit hostem?
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
[550] stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
[555] viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
[560] vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
ferre solet pedibus divum gratissima regi;
Viribus usus avis pennis rostroque redunco
hamatisque viri laniaverat unguibus ora:
tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus
[565] atque inter nubes sublimia membra ferentem
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi
deficiunt motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
[570] infirmis pennis, et qua levis haeserat alae,
corporis adfixi pressa est gravitate sagitta
perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
Nunc videor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis?
[575] Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.

THE DEATH OF ACHILLES


Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
a sermone senis repetito munere Bacchi
surrexere toris: nox est data cetera somno.