MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 12

 

Caeneus.




Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
attulit, et positis pars utraque substitit armis.
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros
et vigil Argolicas servat custodia fossas,
[150] festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.
Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris
et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
[155] Discubuere toris proceres et corpora tosta
carne replent vinoque levant curasque sitimque.
Non illos citharae, non illos carmina vocum
longave multifori delectat tibia buxi,
sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
[160] materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
inque vices adita atque exhausta pericula saepe
commemorare iuvat, quid enim loqueretur Achilles,
aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
Proxima praecipue domito victoria Cygno
[165] in sermone fuit. Visum mirabile cunctis,
quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo
invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.


Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
cum sic Nestor ait: Vestro fuit unicus aevo
[170] contemptor ferri nulloque forabilis ictu
Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille
corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,
[175] femina natus erat. Monstri novitate feruntur
quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:
Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
o facunde senex, aevi prudentia nostri,
quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
[180] qua tibi militia, cuius certamine pugnae
cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.


Tum senior: Quamvis obstet mihi tarda vetustas,
multaque me fugiant primis spectata sub annis,
plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla
[185] pectore res nostro est inter bellique domique
acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus
spectatorem operum multorum reddere, vixi
annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.


Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
[190] Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
multorum frustra votis optata procorum.
Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,
sed iam aut contigerant illi conubia matris,
[195] aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos
denupsit thalamos secretaque litora carpens
aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
sint tua vota licet dixit secura repulsae:
[200] elige, quid voveas! (eadem hoc quoque fama ferebat).
Magnum Caenis ait facit haec iniuria votum;
tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
omnia praestiteris. Graviore novissima dixit
verba sono, poteratque viri vox illa videri,
[205] sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
adnuerat dederatque super, ne saucius ullis
vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
Munere laetus abit studiisque virilibus aevum
exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.