MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Mundi origo.




[5] Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.
[10] nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
nec circumfuso pendebat in aere tellus
ponderibus librata suis, nec bracchia longo
margine terrarum porrexerat Amphitrite;
[15] utque aer, tellus illic et pontus et aether.
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
lucis egens aer: nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
[20] mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.


Hanc deus et melior litem natura diremit.
Nam caelo terras et terris abscidit undas,
et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
[25] dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere caeli
emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
proximus est aer illi levitate locoque:
densior his tellus, elementaque grandia traxit
[30] et pressa est gravitate sua: circumfluus umor
ultima possedit solidumque coercuit orbem.


Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
congeriem secuit sectamque in membra redegit,
principio terram, ne non aequalis ab omni
[35] parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis
iussit et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
[40] quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
in mare perveniunt partim campoque recepta
liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
Iussit et extendi campos, subsidere valles,
fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
[45] Utque duae dextra caelum totidemque sinistra
parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
sic onus inclusum numero distinxit eodem
cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:
[50] nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit
temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.


Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae,
pondere aquae levior tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
[55] iussit et humanas motura tonitrua mentes
et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
aera permisit: vix nunc obsistitur illis,
cum sua quisque regant diverso flamina tractu,
[60] quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones
[65] horrifer invasit Boreas: contraria tellus
nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
[70] cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,
sidera coeperunt toto effervescere caelo.


Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
[75] terra feras cepit, volucres agitabilis aer.


Sanctius his animal mentisque capacius altae
deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
ille opifex rerum, mundi melioris origo,
[80] sive recens tellus seductaque nuper ab alto
aethere cognati retinebat semina caeli;
quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis
finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
[85] os homini sublime dedit, caelumque videre
iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
induit ignotas hominum conversa figuras.