Historiae By Cornelius Tacitus
Edited by:
Charles Dennis Fisher
Oxford Clarendon Press 1911
Perseus Documents Collection Table of Contents
LIBER I
LIBER II
LIBER III
LIBER IV
LIBER V
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
LIBER I
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa
in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis,
quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura
tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque
velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Caesarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus
populus Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis
adversa <ad> rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita; Nero nuntiis magis et
rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et,
quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a
tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere
qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum conditorum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem
ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgressus extimulabat.
Ch. 90
|
|