Book 4
Poem prologus
Cum destinassem operis habere terminum
In hoc, ut aliis esset materiae satis,
Consilium tacito corde damnavi meum.
Nam si quis talis etiam tituli est appetens,
[5] Quo pacto divinabit quidnam omiserim,
Ut illud ipsum cupiat famae tradere,
Sua cuique cum sit animi cogitatio
Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
Sed certa ratio causam scribendi dedit.
[10] Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
Usus vetusto genere, sed rebus novis),
Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
[15] Hunc obtrectare si volet malignitas,
Imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
Vestras in chartas verba transfertis mea,
Dignumque longa iudicatis memoria.
[20] Illitteratum plausum nec desidero.
|