Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

Liber Quintus

  [sect. M1]
rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum
pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
et mox abiunctis dissociantur aquis.
[5] si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
confluat alterni quod trahit unda uadi,
conuenient puppes et uulsi flumine trunci
mixtaque fortuitos implicet unda modos;
quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
[10] gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
sic quae permissis fluitare uidetur habenis
fors patitur frenos ipsaque lege meat.