Consolatio Philosophiae By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by:
James J. O'Donnell
Perseus Documents Collection Table of Contents
Liber Primus
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Liber Quintus
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Book 2
[sect. P1]
[sentence 1] post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta
taciturnitate collegit sic exorsa est: [sentence 2] si penitus aegritudinis tuae causas habitumque
cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis; ea tantum animi tui sicuti tu tibi
fingis mutata peruertit. [sentence 3] intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his
quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos
insperata reliquerit. [sentence 4] cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te
in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in
memoriam reuocare laborauerim. [sentence 5] solebas enim praesentem quoque, blandientem
quoque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis.
[sentence 6] uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. [sentence 7] sed tempus est
haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum
ualidioribus haustibus uiam fecerit. [sentence 8] adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae
tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris
nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
[sentence 9] quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? nouum,
credo, aliquid inusitatumque uidisti. tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. [sentence 10]
hi semper eius mores sunt, ista natura. seruauit circa te propriam potius in ipsa sui
mutabilitate constantiam; talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis
alluderet. [sentence 11] deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. quae sese adhuc uelat aliis,
tota tibi prorsus innotuit. [sentence 12] si probas, utere moribus, ne queraris. si perfidiam
perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa
maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. reliquit enim te quam non
relicturam nemo umquam poterit esse securus. [sentence 13] an uero tu pretiosam aestimas
abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit
allatura maerorem? [sentence 14] quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens
facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium? [sentence 15] neque enim quod
ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur; eademque in
alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse
blanditias. [sentence 16] postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream
geritur cum semel iugo eius colla summiseris. [sentence 17] quodsi manendi abeundique scribere
legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia
sortem exacerbes quam permutare non possis? [sentence 18] si uentis uela committeres, non quo
uoluntas peteret sed quo flatus impellerent promoueres; si aruis semina crederes, feraces
inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus
oportet obtemperes. [sentence 19] tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? at, omnium
mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
|
|