De Bello Civili


De Bello Civili
By C. Julius Caesar
Edited by: Renatus du Pontet

Oxonii e Typographeo Clarendoniano 1901



Perseus Documents Collection Table of Contents



C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Primus

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Secundus

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Tertius


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Book 2

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Secundus



Ch. 1 [sect. 1]

Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. [sect. 2] una erat proxima portu navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium [sect. 3] Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. huius quoque spatii pars ea quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam [sect. 4] et difficilem habet oppugnationem. ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat, vimina materiamque comportari iubet. quibus conparatis rebus aggerem in altitudinem pedum lxxx exstruit.