De Solido Intra Solidvm Natvraliter Contento Dissertationis Prodromvs
Linda Hall Library Collection Table of Contents
SERENISSIME MAGNE DVX.
I.
II.
III.
Electronic edition published by Cultural Heritage Langauge Technologies and funded by the . This text has been proofread to a low degree of accuracy. It was converted to electronic form using Data Entry.
Table of Contents Page 22 of 85
aere ; interdum ex terra & aqua ; interdum ex terra , aqua , & aere ; interdum ex solo lapide , & aere , quo modo in subterraneis locis sæpiùs vidi plantularum radices totas superficiei tophi adhærentes nullo omninò puluere tectas ; sic locus , vbi delapso flore , crescit malum aureum , est partìm continuus illi pedunculus, partìm contiguus eidem aer ; sic locus , vbi prima incrementa animalis fiunt , est partìm contigua illi aqua amnii, partìm continua vasa vmbilicaria per chorion diffusa .
III.
SI corpus solidum secundum Naturae leges productum est , è fluido productum est .
In productione corporis solidi , tum prima eius lineamenta , tum incrementa consideranda essent ; ego verò , vt lubens profiteor , plerorumque delineationem, non modò dubiam mihi esse , sed omninò incognitam ; sic absque omni dubitatione de incrementis eorum sequentia fere omnia vera esse existimo.
Crescit corpus dum particulis eius nouae apponuntur particulæ ab externo fluido secretæ ; fit autem appositio haec , vel a fluido externò immediatè, vel mediante fluido interno , vno , vel pluribus .
Quæ ab externo fluido immediatè apponuntur
Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560