Tollere de medio hoc placuit. Tunc verior omnis
Mensurae species omninó extincta recessit:
Mensoresque suos mendaci nomine liquit,
Metiri vt nulla, & mentiri differitate
Sint illis abiuncta. Tamen substantia quanti
Stabit, Mensurae stabunt elementa perenne
Naturae in campis eadem, mentisque tuentis.
Nouimus vt minimum circa vnum gnomone adacto,
In planis recto contentis limite quantis,
Leucippi in campo similem seruando figuram,
Imparium numero veniat polygona adolescens,
Quam paribus const are facit monas additatanden.
Nouimus vtque atomum circa sphaerale coihunt
Complendo spacio, sex solum aequalia primó:
Dein semper numero veniunt crescentia eodem,
Circulus vt normam custodiat imparis vnam
Perplenum, atque paris specimen conseruet inani:
Quae numeri alternis vicibus discrimina sumat,
Quae finit punctum, planum, angulus, atque litura.
Propositum in plano sex angula forma docebit,
Namque fit insolido proprius speculatio cycli
Qui tantum sphaerae censeri terminus audet:
Scilicet in plano descriptus circulus haud est
Praeterquam (partis sphaeraï terminus) orbis
Sphaeralis quaedam duntaxat corporis & pars
Pluribus aut vno minimo signante profundum.
Vnde patet facile vt post qua pars prima reperta est,
Compositove data est, integro in corpore quot sint
Concludas solide per rectae arcusque metriam.
Inde cluit veluti radio parte vna adolente