Cycli arcus umquam ad plana exequanda propin-
quet.
Vsque adeo absurdum quod mens conceperat ante
Inualet, & sensus qui ex toto cessit in aures;
Vt manifest a neget queis conuincatur, & hisce
Vtatur mediis, quibus ignorantia totam
Naturae lucem extinguat, suffocet & omnem
Ignem, constanti radius quem lumine solis
Immisit. Centum mille hinc portenta suborta,
Hinc admirantur: pecudina voceque rerum
Naturam occultam tollunt, culpantque patentem.
PARIVS PERTINACIAE.
Angulus hic in quo secta & quae tangitur uno
Concurrunt puncto, nunquam tangetur ab vllo