29. Melius ergo (quod & necessarium) est purare, patres, &
(quibus partes partibus continuantur) terminos esse finita
Terminorum item atque partium mutuó se consequentium po-
tentiam non ex natura infinitam; sed ex instituto, vel casu, vel
etiam natura indefinitam. Ad praxim quippe nostram adeo
vsque termini atque partes sunt indefinitae; quia minimo veto
à minimo nostri sensus, & operis multo interuallo recedente, e-
uenit vt vage ratio practicando diuidat, & componat, quod cer-
torum numerorum differentiis ex rei veritate consistit.
CAPVT XV.
Conclusio, vt ex virtute consuetudinis credendi
falsis, sensus etiam ipse pertur-
batur.
NOn minus hic falso fidei fundamine sensus
Imbuitinsanos, primis suetudine ab annis,
Quam sanctus habet ille Dei sub voce professus.
Non minus hic gestit tamquam pro lumine adepto,
Quam pro sepositis grates agit ille tenebris.
Hinc isti quamquam occurrant manifesta per omnem
Sensum importune; & valuas rationis amico
Adtactu pulsent, naturae & voce reclament;
Non sapit iccirco: quando fundamina prima
Obsistunt, quando internis radicitus haerent
Visceribus. Tamquam magis alto lumine clarus,
Didicit infoelix lucemque oculosque negare;
Credere naturam pedibus sophiamquesubesse;
Degenere hoc hominum facile quisquam venit
vltró
Doctrinae indoctae adstipulator credulus, vt cui
Naturae voces faciant miracula, nec ampli