Et sane hoc decet esse magis: quia non genus vnum
Perpetuó aut simile esse potest, moles, numerusque.
Non in continuo sic sunt discreta reperta:
Illud enim vt vnum dum perseuerat idemque,
Imparibus paribusque tomis venit accipiendum
Maiorem adlibitum numerum, numerumque minorem.
Materies eadem specierum millibus ergô
Cuiusque arbitrio numeri dispescitur. Atqui est
Definita satis numeri vis vndique; nec non
Una est duntaxat causa intima, quaerationi
Vni deseruit. Deseruit millibus ipsum
Continuum, vt praxis rationi occurrere vulgi
Consueuit. Porro subiecta potentia non est
Naturae ancipitis. quia certa essentia rerum est
Et numerus velut est hoc, heic, numc. Dein super omne
Est infinitum, verum, ens, vnumque, Bonumque,
Atque Monas rerum cunctarum essentia, & esse.
Iccirco stultum est oculis comprensa putare
(Quacumque in ratione sient, & sensibus apta,)
Non certis numeris, non certo fine tomorum.
SI tactus est in puncto, atque continuus, nec non pariter conti-
nua sunt tangens atque tactum, & non pluribus plani punctis v-
num curui punctum, incumbit: oportet nimirum omnes quae sunt
à minimis, vel vt libet ex se partes ita se continue vicissim attin-
gere, vt non mechanice tantum, sed & ex naturalibus rationali-
ter rectam curuae aequalem concludamus, vbi super recta A B cir-
culus C D E F inuoluitur. Puncto enim C tangit A principió:
tandemque, continue rotando, punctis singulatim immediatequeue
aliis post alios succedentibus, vicissim se curua atque recta pun-
ctualiter contingentibus idem principium C veniat ad contactum
ipsius B: vnde nullus fugae, vel excusationi locus esse potest,
qua minus miferi infinitarii fateri debeant infinitas singulatim re-
ctae partes, ab infinitis curuae partibus esse praeteritas: sicut pun-
ctatim continue, atque sigilsatim punctum puncto fit contiguum.