qualis: sed in puncto proportionali: tanta nempe extremita-
tis suae parte minimus circulus tangit minimum, quanta maxi-
mum sibi aequalem maximus.
12 Maximam curuitatem in minimo, seu atomo, nullam cur-
uitatem in incomparabiliter magno, nempe infinito esse tantum
intelligo
CAPVT XIII.
Obliqua cadens in planum, non tan-
git in puncto.
MItte quod & tactus puncto sic semper ab iisce
Comprendi video vt multa ignoramtia deinceps
Demanet, quando in rectam cadit altera recta
Oblique pariter reputant se attingere puncto
Has geminas. Imo si ex toto hanc altera tangat,
Vt primum puncto, vel parte abiungitur vna,
Sectio consequitur quae puncto insistat in vno:
Atque ita ab innumeris punctis progressio in vnum
Continui facta est, quamuis quoque continue illud
Percurrat partes cum partibus omnibus: idque
Continuo quodam successu sit manifestum
Post partem vt partem signatam terminus vnus
Indicet, & casus clinantis sistat in illo,
Quod sensu physico, quod vel ratione Mathesis
Ac Logices repetas, non vnquam fallere posset.
MInima & partes quaelibet aequatae eiusdem magnitudinis
& regulariter aequatis disposita interuallis, vt eae quae sunt
à costa ita sigillatim tangunt eas quae sunt in diametro partes.
Quando enim ita continue per diametrum procedunt, & ordi-
nantur, non obrinent legem progressionis eiusdem atque con-
tinuitatis per costam. In quadrato enim A B C D continue
atomise attingunt ab A versus B & D, non autem ab A versus
C. Quadrata etiam quae sunt ab A versus B, & D se inuicem at-
tingunt lateraliter & continuantur, ab A vero versus C, & à B
versus D se tangunt angulatiter. E contra vero in triangulo E F G.