Angulus, & totus rectum, totusque recuruum;
Surgere qui toto & toto inclinare videtur,
Antyphon vt sapiens multo ante notârat aperte,
Arcubus obductis, rectis iterumque resectis.
ANTIPHONTIS TETRAGONISMVS.
QVia (iuxta id quod in atrio Democriti ostensum est) pun-
ctum puncto non se toto, neque parte sui, sed termino con-
tinuatur, inter punctum & punctum, lineam & lineam, & inanis
punctum atque lineam mediare oportet: vnde nihil vere est com-
tinuum siue planum sit, siue solidum compositum. Hoc Leucip-
pus, Democritus, Epicurus, aliique quamplurimi contestantur,
In circulo igitur vbi sie punctum est attiguum puncto, vt in line-
am incuruam eandemque recuruam componendam concurrant,
vbique quá contingens est, intelligitur esse angulus: alterutrin-
que enim in punctum illum arcualis intelligitur esse linea in-
clinans gemina, quem sane punctum vbique liceat accipere quá
circulus planum vel circulum alterum attingit. Quatenus veró
par vbique & vniformis, & in seipsam reflexa perspicitur incli-
natio, totus circulus angulus vnus dicitur. Quatenus inter
punctum & punctum pleni breuissimam (vt proxime dictum est)
lineam ratio comprehendit, potest intelligi circulum tali tanta-
que intra tales terminos linea tangere planum, & similem in du-
obus huiuscemodi punctis circulum attingere, ideoque Platoni
circulus ex recto compositus atque curuo concipitur. Quatenus
à centro vndique distat aequaliter in eodem ascensus coincidit