co, tum logica vniuersaliter dicta, vt Grammatico atomum est
syllaba, Dialectico dictio, Versisicatori pes. & secundó continul
pars prima, & sic iuxta plures continui species est multiplex: est
enim momentum in qualitatibus actiuis & passiuis & neutris,
sunt enim heic minimus dolor, minima dulcedo, minimus co-
lor, minima lux, ibi minimum triangulum, minimum circulare,
minimum rectum, minimum curuum: est indurarione instans,
in loco minimum spacium, in longitudine, & latitudine pun-
ctum, in corpore minimum ipsum corpus atque primum.
Tot exstantibus atomi generibus principibusque specie-
bus, secundum nullum genus, nullamque speciem atomum esse
posse corruptibile vel mortale, vel generabile: sed horum quae-
dam ptimaria proprietate atque significatione sunt eorum, quae
fiunt accidentia certa: & cum sunt, non sunt per compositi-
onem intrinsecam. & cum non sunt, minime quidem per viam
dissolutionis seu diuisionis non sunt (quandoquidem non sunt
in aliquo subiecto tamquam pars) vt vox & species visibilis: id-
eoque iuxta modum accidentalem dicitur de illis nunc quidem
esse, nunc veró non esse: Quia videlicet nunc sunt, nunc veró non
sunt: Impropriissime vetó generari dicerentur vel corrumpi:
sicut etiam nasci, mori, ambulare, currere, filare. Quaedam veró
proprie, inttinsecaque natura aeterna immortalia incomponibi-
lia, indislolubilia, animae, Dii, Deus. De quibus accuratius in Me-
taphysicis, & iis quae de anima Deo nobis suppeditamte tempus à
nobis definiretur. Attamen nunc de futurus incertis liceat
pauló (ad illam meditationem de profundioribus ingeniis ex-
suscitandam) euagasse.
CAPVT VII.
Plato circulum dixit Polygoniam, to-
tum angulum, compositum ex
recto & curuo.
CIrculus vt punctis constat, polygonia certa est,
Nam minima ex quibus est, non sunt adtacta
per omnes
Fines, vulgatur quapropter ab ore Platonis
Non sine iudicii lance, altipeto ingenioque
Compositus recto & curuo, totusque repertus
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|