quam numerorum substantiam monadem esse diximus. Ato-
mam naturam dupliciter primo dicimus, negatiue scilicet & pri-
uatiue. Negatiue quidem atoma natura duplex est, accidentalis.
nempe atque substantialis. Prima vt vox, sonus, & visibilis spe-
cies quae tota sphaeraliter sese explicitans est vbicumque est, v-
nam quippe rei figuram omnes circum adstantes oculi totam ex-
cipiunt; vnam vocem omnes aures integre. Aliud enim est ab iit
quidem intensius, ab aliis remissius accipi, aliud ab iis totam, ab
iis veró secundum partem. Secunda, vt daemon, seu anima quae
tota est in toto corpore, vel etiam in toto vitae Telluris horizon-
te, cuius vita viuimus, & in cuius esse sumus: tum actu quodam
communi quoin tota sphaera viuimus. Tum proprio quo viuimus in
horizonte seu semisphaetico, vnde cultus attactusque magicos
fieri inuenimus, qui ad longius absentes, etiam defunctos & à re-
center defunctis (quorum sciltcet non fuerint incinerata cada-
uera) demanant: quando quidem anima vbique suam corporis
agnoscit materiam, quod apertissime in libro de Physica magia
aperiemus. Tum actu quodam magis proprio quo viuimus in
hoc organizato corpore ad nos ipsos illius quamuis auulsa par-
te pertinente, & sub nostrae animae moderamine constituta, sicut
est manifestum ex hoc, quod de superfluitatibus, excrementis,
vnguibus, atque capillis scelerosi malefici decretas corpori infe-
runt & animo laesiones, Maxime veró ex hoc quod defuncto eo
cuius erat caro, nasus qui alteri de tali carne fuerat efformatus
computrescit. Tum demum actu illo propriissimo iuxta eam
conditionem qua ob Oceano substantiae spiritualis per cordis
portam, & ad eundem Oceanum per eandem portam ingredi-
mur & egredimur animi. Est deinde super hanc substantialis na-
tura indiuidua anima quae est in horizonte maiori, vt anima Tel-
luris in synodo magna, quae nobis secunda mundi species habe-
tur. Superior est anima synodi totius, quae est in vniuerso. Su-
prema est animus animorum Deus, spiritus vnus omnia replens
totus, ordinator supra & extra omnem ordinem, ideó super o-
mnia magnificandus deorum vocibus, & encomiis, nulli deo-
rum, mundorum, animorum ve nominabilis, effabilis, compren-
sibilis, à propria tantum vnica simplicissimaque infinitate (non
comprensibilis inquam) sed exaequabilis.
Priuatiue autem atoma natura (quam non priuatiue, dico
quasi actum diuisionis recipere potentem cum sit aroma, sed tam-
quam eius principium atque substantiam magnitudinis, cum
qua est eiusdem generis reductiue. & distinguitur ab atomo ne-
gatiue dicto, quod neque secundum genus, neque secundum spe-
ciem, neque per se, neque per accidens est diuiduum: non enim
diuiditur ipsa, sed in ipsam tamquam continui primam atque
homogeneam partem, fit diuisio) est duplex, & scilicet primó
discreti prima pars, quae est tum mathematica vnitas arithmeti-
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|