Tingit. Candentem vt humeris vix sustinet Atlas:
Sic facies rerum per singula reddere; prisca
Recentem historiam vt exornet fabula. Quondam
Vt Minos fuerat cristata casside pulcher,
Vt sumpsit clypeum, torsitque hastile venuste;
Sic habet Arcturus iunctam cum viribus artem.
Gottfridum vestit Turnus, gaudetque Pipinus
AEnece numeris, spoliisque Rolandus Achillis.
Exit de panno antiquo noua vestis: & hîc sunt
Syndonem in alterius femoralia Caesaris acta.
1 MEns super omnia Deus est. Mens insita omnibus Natu-
ra. Mens omnia peruadens Ratio. Deus dictat & ordi-
nat. Natura exequitur atque facit. Ratio contemplatur & dis-
currit. Deus est Monas omnium numerotum fons, simplicitas
omnis magnitudinis & compositionis substantia, & excellentia
super omne momentum, in numerabile, immensum. Natura est|nu-
merus numerabilis, magnitudo menturabilis, momentum attin-
gibile, Ratio est numerus numerans, magnitudo mensurans, mo-
mentum aestimans.
8 Influit Deus per naturam in rationem. Ratio attollitur per
naturam in Deum. Deus est Amor. Efficiens, Claritas, Lux. Na-
tura est amabile, obiectum, ignis, & Ardor. Ratio est Amans,
Subiectum quoddam quod à Natura accenditur & à Deo illu-
minatur.
49 Sensus est oculus in carcere tenebrarum rerum colores, &
superficiem veluti per cancellos. & foramina prospiciens. Ra-
tio tamquam per fenestram lumen à sole deriuans, & ad solem
repercuflum, quemadmodum in corpore lunae speculatur. In-
tellectus in aperto & quasi ex alta specula vndique oculus super
omnem particularitatem, turbam & confusionem, in vniuerso,
& distinctione specierum ipsum praefulgentem solem contem-
platur.
76 Ratio se facile in mentem attolleret nisi variorum affectu-
um in Oceano fluctuans distraheretur: quando natura compa-
ratum est ve diuersis animae facultatibus ad totidem opera & ef-
fectus variis operationibus & actibus accingatur & expediatur,
Magna siquidem atque mira varietate conflata Respublica ho-
mo est: in qua tot artes, status, conditiones, gradus, ordines, of-
ficinae, instrumenta, magisteria, ministeria: atque ideo non nisi
finaliter potis est tota in vnum tan tummodo obiectum coll ne-
are; idque dignissimum. Quod efficitur quoties intellectiua vo-