Cornibus abiectis, quod non facit angulus esse hoc.
Pyramis & triquetrum sunt queis planum atque globo-
sum
Primum conposta, in quaeque extenuata feruntur.
At veró molem, quaecumque in cornua surgit,
Cornibus exemptis potis es cogitare minorem.
Estque figurati species seruata rotunda
Omnis ad extremum: Minimum ergo est omnero-
tundum
In quod naturae vel sensus ordo resoluit:
Partibus attritis tempus facit esse globosum
Residuum, & latus obtundit distantia multa,
Quae facit á minimo tandem vanescere cyclo
Haec quorum ex oculis species ab sumpta recedit.
Ergo perpetuó minimi propria vna figura est.
Ast vbi de minimo conflantur corpora, duplex
Eiusdem occurrit species Physicoque Metraeque
(Cui visum á terra sophice concedere nomen,
Quamuis mensurae opperiatur in omnibus actus;
Nam haec mage prompta subit, magis est antiquare-
pertu,
Organaque ex imis veniunt aptata superne.)
Proplano triquetrum sternendo & circulus exit:
Pyramis est solidis elementum, & sphaera creandis.
Et multi vt possunt cycli concurrere in vnum
Attigui, triquetra est latere interiecta recuruo
(Tres) inter species, iniectaque pyramidalis
Estinter sphaeras totidem. Quapropter inani
Ac pleno immensae primordia materiei
Aiunt constare, vt nequeunt penetrare vicissim,
Corpore quae non sunt se contingentia toto.
Qui tribus ex rectis triquetrum comprendit, idemque
Solueresi in cyclum cupiat, propriosque trigonos,