Corpora concursu cum sint sphaeralia, semper
Iniecto vacuo attinguntur dissoliienda.
At nobis aridam natura humente coire
Perspicuum, & vacui non esse vt corpora nectat.
I TOt sunt minimi genera quot & rerum in numero, mo-
mento, & quacunque amplitudine consistentium, est mi-
nimus terminus, minimum planum, minimus angulus, corpus,
ratio, scientia, sensus, numerus, & alia. Sunt & sub eodem nomi-
ne minima, quae diuersas habent significationes, vt punctus,
atomus, linea, planum, quae nunc partem minimam longi, lati, &
solidi, nunc terminorum significat.
Cum ex primis partibus consistant omnia, quae ex partibus
componuntur: sequitur non ex parte rei, sed ex arbitrio & insti-
tuto accidere, vt idem quantum pariter impariterque diuidatur;
aliter inquam, quam definita numeri species diuiditur.
40. Minima quatenus sunt vnibilia, segregabilia etiam sunt,
non se penetrant, non miscentur, sed se attingunt tantum, vnde
nihil est solidum corpus, praeter ea, & ideo omnia praeter ea dis-
soluuntur, quorum non minus possibile est diuortium, quam
consortium; quod si ita est, non vno communi, sed duobus pro-
priis terminis attinguntur, quos inter duos terminos est in quo
fit comtactus, & inde Democrito est vacuum interiectum corporibus,
Et quia minimum à minimis, non omnibus punctis, sed certo
numero definitis attingitur, consequens est, vt inter sphaeram
attactam, & plures sphaeras attingentes Pyramidalis quaedam fi-
gurae spacia resultent, sicut inter sex circulos attingentes aequa-
les, & vnum aequalem attactum triquetra quaedam vacua relin-
quuntur. & huiusmodi spaciis tum minimarum sphaerarum &
circulorum, tum & globosorum mundorum corpora & regio-
nes ab interiecto aethere continentur. & tale est vacuum, quod
Democritus & alii intellexerunt extra mundos, id est, inter astra
& astra interiectum. Mundorum enim nomine astra (quorum v-
num est Tellus) intellexere. non illud à somniato vniuersalis re-
volutionis subiecto comprehensum, vt suo loco manifestamus.
CAPVT XII.
Minimi in plano propria figura est
circulus, insolido sphaera.
SImpliciter minimi simplex est vna figura
Circulus atque Globus; fiet quippe omne rotundum