Sic variis causis, vario pro materiei
Ordine formator, pictor, mensorque receptant
Diuersum minimum, varias vt denique partes
Adscribant toti hi vicinas, iique remotas.
Nunc minimus cyclus centrum est, eiusque subinde
Quod medium potis est acies attingere visus.
MInimum veró bifatiam, non sine causa accipimus: est quip-
pe simpliciter, & absolute minimum, quale vnius generis
esse oportet: est & hypothesi seu suppositione respectuque mi-
nimum, quod pro subiectorum, & finis varietate varium consti-
tuitur. Positiue autem varium, sic minimum constituere, non
ita arti est proprium, vt sit etiam naturae minus consentaneum,
quae in singulis specierum proprium maximum, atque mini-
mum definiuit. Sicut est mensura quam hominis magnitudo
numquam excessit, & est definita materiae quantitas, infrá quam
hominis forma non saluatur.
16. Hic definitur vt minimum attingatur à minimo, non au-
tem terminus à termino, quibus duobus significatis tum de
puncto, tum de atomo distinguentes non confundimur, punctum
enim quod est minimum, additum alteri puncto, quod & mini-
mum est, compositum in duo puncta dissolubile constituit. Pun-
ctus veró, qui est terminus, seu finis magnitudini, numquam cum
alio termino, tamquam pars cum parte componitur, sed est quo
pars partem attingit interdum.
22. Diuersa sunt minimi genera, hic enim est minimum so-
lidum, quod atomum corpusqueue primordiale est, et est mini-
mum planum, quod est punctum, quo (pro figurae conditione
multiplici) vnum minimum corpus à pluribus minimis corpo-
ribus attingitur. Sicut enim circulus magnus in plano quicun-
que à sex aequalibus circulis dumtaxat attingitur, ita & minimus à
sex minimis solummodo contingatur oportet. Sic de atomo
corpore, suo modo ab atomis corporibus attingendo iudicabis.
28. Diuersum quoque analogia quadam, atque ordine mini-
mum aliis est atque aliis: Quod enim magnum atque composi-
tum est vni, ab alio non temere veluti primum atque minimum
accipitur: vt terum naturalium prima principia, vel aliarum fa-
cultatum primordia, ab his quidem priora, ab illis veró poste-
riora, vt quae vni sunt principiata atque dependentia, aliis sint
fontes, atque non perperam pro contemplationis atque methodi
varietare prima, Pythagorae rerum principia | sunt monas atque
numeri, Platoni atomi, lineae, & superficies. Empedocli quatu-