Quando ita continui reputat se integra secare,
Excursu sine fine tomos numerando: nec illud
Aspicit vt numerum adponens sine fine procurrat,
Non autem à magno magnum sic eximat idem:
Quandoquidem ad finen properat, quantumlibet am-
plum
Supponat, longumque, venit quia peruia finis
Quae sistat, numeri quoties sub nomine totumest.
Atqui si capias praesentis temporis instans
Haud dubie sine fine subit duratio, qua me
Nouerunt Sophice scripturum haec dogmata verae:
Infinita iterum succedent secla, quibus me
Haec vere docuisse putent, initum quibus exit
Istud idem, atque vnum praesentis temporis instans.
Principium sine fine dari quapropter habemus,
Et sine principio certus stat denique finis.
Ergo & principium, & finis reperitur vbique,
Quolibet eque aeui momento, siue sequentes
Excogites parteis, seu lapsare texere secla
Collubeat, cursus manet & sine fine recursus.
Sic quoque Telluris patria e regione volanti
Occurret spacium sine finibus, in spatioque
Corpora:nam numquam sine rebus inane sequetur:
Attamen hoc centrum ad spacium sine fine seorsim
Est finis. Totum est medium, & sine margine centrum.
Quod si finitam speciem massamque reponas,
Vt certum est maius, minimum sic denique certum est;
Immó ipsum opperies in toto, semper, vbique.
Namque extra hoc nihil, absque hoc nil; vt monade abs-
que
Non dabitur numerus finitus nec sine fine,
Quandoquidem monas est numero substantia tota,