?? EXpraedictis necessarió infertur minimi contemplationem
tum neceslariam, tum in primis ante naturalem, mathema-
ticam, atque metaphysicam scientiam constituendam, plurimae
enim, quamuis diuersis rationibus facultates circa magnitudi-
nem versantur, praesertim vero Geometria quae mensurando di-
gurat & figurando mensurat.
6 Heic veró quamuis praxi speculatio sit adnexa, & speculati-
oni praxis: Praecipuum tamen ante intentionis oculos proposi-
tum est lux veritatis, quae vel ipso interdum opere effectúque
contestante declaretur, quae sola sub vexillo aeternitatis immo-
bilis & inuariabilis perseuerat.
22 Vt autem ad veritatis receptionem melius ingenia dispo-
nantur, à demolitione fundamentorum falsitatis est progredi-
endum.
CAPVT VI.
Adeos qui continuum in infinitum
diuisibile accipiunt.
PErpetuó totum in parteis naturare soluens
Non venit ad minimum; & nulla ratione per artem
(Vulgus ait) quantum occurret sine partibus vllis.
Nempe ita dererum natura iudicat esse
Vtproprio in sensu numeris, studiis, rationi,
Addere non cessat numerum, studium, rationem;
Vocibus & voces nectuntur, verbaque verbis.
Atqui materies coram finita recepta
Finitis prorsus consistit partibus omnis,
Si quando ratio naturaque diuidit vnum,
Multaque distribuit constante coercita fine.
Sed molem moli apponens, numero numerumque
Vllam comperiet non vllo tempore finem.
Dum numerum a numero dementi, àmoleque molem
Occurret monas, atque atomus dubio procul omni.
Ast miseram turpis cohibet deceptio mentem