AEquale est latus omne, aequusque & angulus omnis.
Quin immo & aequum est latus, angulus, areaque illic,
Et trias in monadem referenda est ista. nec vltro
A cyclo triquetrum differt, qui complicat omnes
Formas. Ac minimum poteris comprendere eundem
Hoc pacto; & magnum super omnia vt ante notaui.
At veró minimum si sensu iudice quis quam
Inquirat triquetrum, facile est succurrere voto:
Namque vt vbi geminos cyclos contingere sese
Obtigit in puncto, minimus venit angulus illic;
Sic si in communem contactum tertius ibit,
Contactutriplici triquetrum finitur & arcu.
Si cupias minimum, minimorum e tactibus exit,
Nam minimum vacuum, minima intra corpora con-
stat
Et quonian cyclus forma esse capacior omni est
Compertus, cui sit polygonia quaeque propinquans
Amplius, vt plures recta vna adsurgit in anglos
Quae mensura siet communis marginis harum,
Sic quod se circum faciet vacuum superesse
Conuenit vt minimum constet, cui quodque propin-
quet
Amplius, vt cyclo magis est polygonia consors.
LOgice seu mathematice distinguenti, minimum simpliciter
circulus & sphaera (qui angulorum omnium abiectione con-
cipitur inomni a îus generis figura inclusus) inuenietur. Physice
veró contemplanti vbi inter atomos (quae sunt minima rotun-
daque corpora) coeuntes oportet minus quoddam (quod est inane
triangulare) intermediate, triangulus & pyramis curuilinea
recurua simpliciter comperientur esse minima.
CAPVT III.
LAETITIA.