Secta datur triquetrum [17] si aduersa cuspide fiat
Productis geminis costis [18] aequaliter vltra; [19]
Quandoquidem รก centro opposita in regione perinde
Secta basi dabitur velut aduersa extitit ante:
Nempe parallela est, totidem diuisa tomisque
Hcec via quae Idolo diuinum adnectit Honorem,
Atque ea qua recipit iocundum Musica Lusum.
VT duo concilientur tertium quoddam esse oportet; quod ita
alterum sit ab vtro que extremo, vt etiam aliquid cum singu-
lis habeat commune, & ambo cum illo.
20. Recta secanda est 1. H I, 2. surgit in triquetrum A H I.
3. de cuius cuspide A. 4. quotuis adsumas partes vt A E, E R,
R S, S G. 5. in longitudine rectae A I. 6. Minor F G. 7. Iuncta
partibus ambarum A G, A F finibus. 8. Triquetrum simili ratio-
ne A F G. 9. Fines partitae H I K. 10. Angulus A. 11. Latus
extremum subiectum H I.
35. In magno cluit paruum, immo & in quocumque opposi-
to oppositum. Ex eodem enim haec esse fonte in superioribus
& in aliis contemplationibus ostendimus. Vt & lux neque se-
ipsa, neque pari alia, neque maiori luce, sed in tenebris, & per te-
nebras est sensibilis. Vt & virtute collationis eximium in exi-
gua gemma gigantem appingimus.
16. 12. parua linea D E. 13. Maius triquetrum AFG. 14 Ca-
pta superne F G. 15. Subiectus cardo A. 16. Fines confluentes
H I K. 17. Triquetrum A L M. 18. Geminae costae I A, H A,
19, Vltra in M, & K.
CAPVT VII.
DETRACTOR.
Partem imperatam aufero.
NOn opus est alia methodo qua & induperatam
Discindas partem certa e longedine posta;
Si triquetrum simili veniat ratione sub ipsa [1]
AEquorum laterum [2] cuius subiecta basi fit [3)