principiis certis atque definitis ad indefinita consequentia pro-
uehatur. In similitudine ergo Naturae à definitis paucis, iisdem-
queue foecundissimis, omnipromifqueue receptis elementis, ad
operum numerosorum rationes accingitur.
CAPVT II.
De implicatione omnium, & explicatione
in omnia trium figurarum.
SVnt tres principió archetypi quarum in facie omnis
Momenti norma est, mensuraeque, atque figurae.
Do primam Phoebo, quadratque secunda Mineruae,
Tertiaque est Veneris. Siquidem propriumque sigillum
Agnoscunt harum in vultu, & secreta profundo.
Cyclus vbi quadruplex triplici pro sorte coibit
Si centrum aut vnum, aut norma vna complicet o-
mnes
Sensibilis cyclus quas atque trigona figura
Apre constituit quae sunt mensura vicissim.
Nam minima haec duo sunt, haec maxima suntque vi-
cissim.
Maxima quae cyclum complectitur vna trigona est,
Et minima in cyclo descripta est vna trigona,
Solum eadem inscriptum portat cyclumque figura.
Sed capit inscriptas duntax at circulus omnes
Inscriptusque venit duntaxat in omnibus idem.
Quare vel simplex, triplici specieve sub ista
Mensuris mensura est, atque figura figuris,
Lumine tum claro, tum perfacili omnia tractu
Indicat atque facit radio quaecumque petuntur.
Ergo ex integro distinguere cuncta cupimus,
Ac dare ab integro causam de partibus cunctis,
Vt prius ipsius species comperta recepta est