Ecuius tandem centro se fundat in auras,
Expectetque nouos casus, successibus anceps;
Ac caecae sese explicitet Rhamnusidis ordo.
QVum rerum substantia minime sit dissolubilis, mortem non
esse tim??ndam, sed transitum expectandum sensit Pythago-
ras: ipsa quippe dissolutio quaedam est; quae non nisi composito aduenit. quod nullum est substantia, sed aduentitium: alio-
qui substantiam per singula momenta mutatemus, quando ef-
fluxus & influxus à nostro corpore, & in nostrum corpus est
continuus. Quare solum per indiuiduam animae substantiam
fumus id quod sumus, quam circum veluti centrum quoddam
vbiq. totum atomorum exglomeratio fit, & agglomeratio. Vnde per
??atiuitatem & adoleutiam spiritus architector expanditur in
hanc qua consistimus molem, & à corde diffunditur: in quod
tandem veluti telae istius stamina complicans, sese recipiat, vtex
eadem perquam processerat viam, intraueratq. portam recedat
demum & egrediatur. Natiuitas ergo est expansio centri. Vita
consistentìa sphaerae. Mors comtractio in centrum. 29. Est &
immortalitatis nostrae validissimum ex eo principio argumen-
tum, quod indiuidua quae aedificat, agglomerat, exglomeratque,
ordinat, viuificat, mouet, intexit, & vt mirabilis opifex tanto
operi est praefecta substantia, minime deterioris debet esse con-
ditionis (accidens vtpote quoddam, entelechia, energia, harmo-
nia & contemperamentum, vt omnium stupidissime definie-
runt Arist. & Galenus) quam corpora quae agglomerantur, ex-
glomerantur, ordinantur, mouentur, & in illius vsum adsumum-
tur haec, quorum substantia vere est aeterna. 43 Pro conditi-
one quaanima se gessit in vno corpore, ad aliud sortiendum dis-
ponitur, inquit Pythagoras, Saduchimi, Origenes, & alii e Plato-
nicis permulti. Itaque non est tanquam fortuita illa sedium mu-
tatio, sicut partium ex quibus corporea moles compaginatur.
Quapropter aliae per corpora humana discurrunt, aliae in heroum
corpus adsumuntur, aliae vero in deteriora deturbantur. haec il-
li quiaeterna omnia quadam reuolutione exagitata intelligunt,
praeter vnum.
CAPVT IIII
Omnia quodammodo circuire, &
circulum imitari.