Compactum corpus; quorum solum ordo, locusque.
Partisque officium semper variantur, & exstat
Immota omninò rerum substantia simplex.
Compositum porro nullum substantia vera est;
Sed quae componis, parsque ultima compositorum
Quatute aedificas circum. Sic ergo videbis
Corporete nusquam subiecto deteriorem,
Quod primum in nullum recidit prius, atque perenne
est,
Nunc ibi, nunc hîc integrans, vt nunc tua membra,
Quae moueas, serie tibi quae certaque ministrent.
Nam (velut in Physicis ample patefecimus) hinc est
Ortus vitai, molisque adolentia nostrae.
Vt centri in magnum exglomerat se expansio gyrum,
Conlectis atomis circum undique spiritus archi-
Tectus se infuso totum moderatur, adusque
Tempus quo exactis numeris, velstamine rupto
Corporis, in centrum redimat se, & inde per amplum
Recens se insinuet mundum; & hoc dicere mortem
Sueuimus; ignotam in lucem quia pergimus, & si
Persentire datur paucis quam viuere nostrum hoc
Sit periisse; mori hocsit verae adsurgere vitae
Interdum: nec enim cuncti hoc de corpore scandunt,
Nam quoque maioris ruitant in claustra profundi
Pondere adacta suo diuince expertia flammae.
Ergo animus circum minima adglomerando tomo-
rum
Corpora, se velut inuoluit caeco ordine in illis,
Carcere fatali tamquam sibi membra figurans,
Vt mox se totum hoc corpus diffundat in omne;
Rursumque ex omni, ac toto resopitu remigret
Spiritus expanso de stamine concitus in cor: