OMnis tractatio de alogis & asymmetris magnitudinibus ab
ignorantia, tum captandi minimi profecta est, tum etiam ex
eo quod ita ex parte rei subiectae magnitudo quaelibet est diui-
bilis, quemadmodum ex diuidentis proposito diuiditur.
At nos supra diximus practice atque mechanice ideó duidi,
tum per paria tum per imparia hae quae sunt continuae magnitu-
dines: quia propter eo: um insensibilitatem primae partes innu-
merae, sub quadam indifferentiae specie confunduntur. Ea veró
differentia quam in crassioribus operibus neque accipere neque
videre licet, vt vbi frumenti modi vel perticá in diuersi & con-
trarii generis mensuras aequales licet diuidere cum non per mi-
nimorum numerum fiat distributio & indiuidua. In subtilio-
ribus operibus vulgus geometrarum videt, sed per carentiam
principii non valet accipere: at qui tantum per proximas perfe-
quitur mensuras. Nos vero quam bene perspectam differenti-
am tum accipiamus tum pro rei conditione contractemus in
lis quae consequuntur erit manifestum.
CAPVT VII.
Partem quantamcumque quota sit totius exa-
minabo, & tabulas sinuum abiiciam.
SEnsibus occultum minimum vt occurrat & inde
Continui nihilum fugiat rationis amussim,
Atque aciem sensus: nec desperare opus ipsum
Laruae eius possis specie, conamina vulgi
Namque olim ingenti studio atque labore petitum
Elusit, veluti fauces aqua Tantali adustas,
Narcissum vultusque suus, sua corpus & vmbra:
Qua pote fit celebri in luce & breuitate reponam,
Vt pateat verisemitas dudum esse repertas.
Principium primó validum istud mente teneri
Est operae, vt minimum natura agnoscat, & omnis
Ars, quae principiis certis, ac finere poscit
Propositi lucem obiecti. Quando haud sine fine
Progreditur mens vlla petens sursumve, deorsumu