Vt minimum minimo non possit dicere maius.
Et minimum á minimo est certis finibile punctis.
EX eodem capite licet inspicere, an centrum omnium partium
quae in circumferentia capiuntur vnum idemque possit esse
terminus. Hic oportet in memori reuocare, & intellexisse quae
supra circa definitionem & distinctionem tum minimi tum tet-
mini, plusquam satis non obtusissimo ingenio esse possit. Opor-
tet enim aliter sentientem vnam statuete partem quae à plutibus
possit aequalibus attingi, quam eadem latera posset habere vel an-
gulos. Ostendat minimum, quod est terminus plures posse ter-
minate partes quam miuimum quod est pars. Ostendat mini-
mum minimorum cuius typus est circulus, in quem omne resol-
uitur angulatum à pluribus circumquaque possit attingi quam
sex, & tunc concedemus eundem vel minimam partem, vel nul-
lam partem, communem esse posse terminum omnium quae à
peripheria descendere possunt lineae, non autem sex tantummo-
do radiorum terminum, & trium communem partem diame-
trorum. Haec omnia sunt citra omnem controuetsiam, si recte,
quae in primo libro diximus, fuerint perspecta. Mox siue mini-
mum siue terminum ponas attactum, proculdubio idem opus est
vt aliquo sui sit ad ractus. vnde idem siue partem siue partium
terminum dicas, necesse est, vt e diuersis & oppositis regionibus
attingatur. Tale non potest esse indiuidum & terminus, sed non
secundum diuersos & oppositos terminos minus quam tota cir-
culi area, ac tota sphaerae dimensio diuiduum.
30. Porró rei veritatem melius consideranti manifestum est
quemadmodum certa quadam serie, ordine, & analogia centrum
seu medium semper maius atque maius ita accipiendum occur-
rar, vt etiam maior atque maior adsumitur circum ferentia, adus-
que vt quod etiam perse sphaera quaedam est ex multis partibus
coalescens, ad longe sepositum circum circa collatum, non mo-
do pars aliqua tandem non sit, sed etiam neque aliquis compara-
tarum partium terminus, vt etiam vulgo (ipsius veritatis vrgen-
te luce) satis concessum est: quamvis eius rei principium atque cau
sa propter fundamentorum| doctrinae penuriam illi hactenus
non fuerit manifesta.
CAPVT V.
Vt ad quantumcumque minimum sine erro-
re positiue fiat progressio.
NEc tamen inficior ne libertate fruare
Quamlibet e multis capiendo partibus illud