consideres) per praxin non possit vllam comprehendi: quia glo-
bositas at que circularitas proprie atque per se vni infinito quod
per totum est tale verissime congruere comperitur.
50. Leucippi campum & Aream Democriti contemplate; vt
possint te ad omnem mensuram ex minimi consideratione pro
mouere.
60. Ibi vide quo ordine circa centrum tum lineae multipli-
centur atque radii tum plurium circulorum ordines cum sua
serie partium crescente numero succedant. Quomodo item in
superficie ad polum indiuiduum, & in profunditate ad indiui-
duum centrum pariter in diuersis continuo sibi succedentibus
ordine circulis vsque ad ipsam monadem numero decrescant.
Vbi etiam multitudinem circulorum cum trigono spacio, & sphae-
rarum cum recuruarum pyramidum, simili numero integri ma-
gnitudinem definimus
61. Vt non quot sunt partes peripheriae, tot habeantur lineae
ad centrum vsque protensae: sed perpetuó sex tantummodo mi-
nimum medium attingunt. Sex sunt sine linea puncta, quibus
externus circulus super immediate subiectum internum excre-
uit. Sex rectae sunt à peripheria versus centrum duobus constan-
tes punctis, sex tribus punctis & ita deinceps vsque ad sex maxi-
mas illas quae radii centrum attingentis numerum definiunt.
Et quid prodest per partes proportionales quas quantas-
cumque potes accipere, magnitudinem & numerum definire
millies aliis atque aliis positionibus indefinitis, quae malunt vna
positione definiti minimi, vel certissimo ordine diuidendi atque
subdefiniendi inuestigari?
83. Proportionalium quoque partium ratione carent, quam
nos ab aequalibus minimis dependentem omni facilitate colli-
gimus. Vt quot partium senariis constat circumferentia, to-
tidem radius debet constare partibus propriis, quarum vna est
basis (nempe media) sex radiis exsurgetibus cómunis terminus:
itaque vbi circulus accipitur duo decim partium, radius est dua-
rum, vbi circulus decem & octo conflatur minimis, radius est
trium, vbi ille quatuor & viginti, iste quatuor. Inde sicut senarii
processione circumferentiae partes multiplicantur, ita pro mini-
mi inuestigatione cum ad nouas arcus diuisiones procedimus
& partium nouam adsumimus rationem.
90 In memoriam reuocandum vt in sphaera maximus orbis
est qui per centrum diametro terminatur, vbi senario subordi-
natarum partium constante numero: quot partes area compre-
hendat est manifestum. Si quis enim ex globulis sphaeram re-
gulariter compositam inspexerit, si primo statuta est maximae
areae ambitus partium viginti & quatuor, tota area erit partium
sexaginta & vnius. Si circumferentia conster octodecim parti-
bus, area erit partium septem & triginta. Duodecim partibus
circumferentia aream decem & nouem partium complectitur.