CAuene sicut angulum duplicare, triplicare. & quomodoli-
bet augere iuxta continuum modum accidit: ita & discrete
diuidi, & secundum partes multiplicari existimes: pro hoc enim
plurima in praesentiarum, & in superioribus explicando ieci-
mus fundamenta, nempe etenim in proposito hoc à continui
augmento & decremento (quod non ab actu, sed à potentia ma-
gnitudinis emanat) multitudinem & paucitatem partium colli-
gere licebit, nisi in subiecta angulum subtendenae basi: in qua
quotcumque partes actu anguli virtute comperiuntur. Distin-
guendum est enim inter hoc quod formaliter. virtualiter, actiue,
& illud quod materialiter, actualiter, & effectiue est huiusmodi.
SECTIO III DE TRI-
ANGVLO.
CAPVT I.
Triquetri prorogatiuae.
CORNVA vt aurati Nephelcei velleris essent
Splendidiora, typumque insigne principiorum
Principio aptaret, referunt monumenta priorum
Mercurium in caelo triquetram euexisse figuram.
Hisce alio visum est studio Delthoton in illum
Sublatum esse locum, qui portat significatum
Grande Iouis; nempeille Dios prisco ore vocatur,
Principium digne quem dicunt principiorum.
At mihi caelestes merito intra est illa figuras
Quando ex hac omnis primo est conflata figura,
Inque ipsam tandem duntaxat soluitur omnis,
Ipsa autem in nullam ceu partem posteriorem.