GARRIENTES
Nug.
Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in
[ 302 ]
saxo illo,
modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad
hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui?
Turd.
Ut nos hic sedeamus.
Nug.
Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.
Turd.
Quales sunt in India.
Grac.
Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis?
Turd.
Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed
dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, in India arbores crescere ad eam
altitudinem, quae non possit jaculo superari.
Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris,
ut ait Vergilius
.
Nug.
Scribit etiam Plinius, turmam equitum condi sub ramis.
Turd.
Nemo id miretur, qui scirpos illius regionis consideret, quibus infirmi
fulciunt gradum, divites dumtaxat.
Grac.
Heus, quota est hora?
Nug.
Nulla. Nam horarum tintinnabulum nunc funditur: adfuisti?
Grac.
Non sum ausus, nam ajunt rem esse periculosam.
Nug.
Ego interfui, et vidi innumeras mulieres praegnantes transilire canalem
fusionis, qui est sub terra conditus.
Turd.
Audivi hoc illis esse salutare.
Grac.
Ea est colus Philosophia,
ut dicunt, sed de hora quaerebam.
Nug.
Quid tibi opus est hora, si quid vis agere? Dum est opportunitas, est hora.
Sed ubi est horologium tuum viatorium?
Grac.
Excidit mihi nuper cum fugerem canem olitoris, post decerpta pruna.
Turd.
Ego te currentem vidi de fenestra, sed quo te recepisses spectare non potui,
quia impedimento mihi erat hortus pensilis, quem ibi mater affixit patre
invito, et multum reclamante: mater vero in proposito constans obtinuit, ne tolleretur.
Nug.
Quid tu? tacebas?
[ 303 ]
Turd.
Flebam tacitus; quid enim aliud agerem dissentientibus mihi carissimis
capitibus? Tametsi mater jubebat me ab se stare et clamare strenue, sed mihi
non erat cordi quicquam adversus patrem muttire. Ego missus sum ad scholam
quatuor continuis diebus injentatus a matre irata, et dejerante me non esse
ex se natum, sed commutatum a nutrice, de quo ait dicturam se nutrici diem
apud Praetorem capitalem
.
Nug.
Quid rei est Praetor capitalis? An non Praetor omnis habet caput?
Turd.
Quid ego scio; sic illa dixit.
Grac.
Hem, qui sunt isti penulati, et ocreati.
Nug.
Galli sunt.
Grac.
Quid? estne pax?
Turd.
Bellum narrabant futurum, et quidem atrox.
Grac.
Quid adferunt?
Turd.
Vinum.
Nug.
Exhilarabunt multos.
Grac.
Scilicet non solum vinum exhilarat, sed vini mentio et recordatio.
Nug.
Vinosos utique; mea nihil refert, qui aquam bibo.
Grac.
Nunquam facies bonum carmen.
Turd.
Nosti illam mulierem?
Grac.
Non, quaenam est?
Turd.
Aures habet gossipio obturatas.
Grac.
Quid ita?
Turd.
Ne quid audiat, quia male audit.
Nug.
Quam multae pessime audiunt auribus patentibus, et bene perforatis.
Turd.
Credo huc pertinere quod est apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus;
Surdaster erat M. Crassus, sed illud pejus, quod male audiebat.
Nug.
Non dubium est quin hoc ad infamiam sit referendum. Sed heus tu Bambalio,
invenisti tuas Tusculanas quaestiones?
Bam.
Etiam, apud propolam, adeo interpolatas, ut non agnoscerem.
Nug.
Quis surripuerat?
Bam.
Vatinius, quod illi male sit.
Grac.
Vah hominem manibus aduncis, et picatissimis: ne admittas eum unquam ad tuas
capsas, nec ad scrinia, si vis
[ 304 ]
omnia esse salva. Nescis illum
crumenisecam existimari ab hominibus, et de crumenisecio accusatum apud Gymnasiarcham?
Nug.
Soror puellae illius enixa est heri gemellos.
Grac.
Quid mirum? Mulier quaedam in via Salaria ad Leonem galeatum peperit nudius
sextus ter geminos.
Nug.
Plinius dicit ad septimum posse procedi.
Turd.
Quis vestrum audivit de uxore Comitis Bataviae, quam ferunt uno partu tot
edidisse, quot sunt in anno dies ex imprecatione mendicae cujusdam?
Grac.
Quid isthuc fuit de mendica?
Turd.
Mendica haec liberis onusta petiit ab hac Comite stipem, illa, ubi conspexit
tot pueros, convicio illam abegit, scortum vocitans; negabat enim posse
fieri, ut ex uno viro tantam sobolem suscepisset. Innocens mendica precata
est Divos, ut si se castam, et puram scirent, darent Comiti ex marito suo
tot foetus uno conceptu, quot sunt in anno dies, et ita contigit,
ostenditurque propago numerosa illa in oppido quodam illius insulae.
Grac.
Malo credere, quam exquirere.
Nug.
Omnia sunt Deo possibilia.
Grac.
Immo vero facillima.
Nug.
Non nosti illum onustum retibus, comitatum canibus, cum causia,
et peronibus, vehentem canterio strigosissimo?
Turd.
Estne Mannius versificator?
Nug.
Est plane.
Turd.
Quaenam tanta metamorphosis?
Nug.
Ex Minerva transiit ad Dianam: id est ab honestissima occupatione ad inanem
et stultum laborem. Pater ejus mercimoniis faciundis auxerat rem, hic
paternam artem dedecori sibi esse ducit, vertit se ad alendos equos et
venationem, non aliter ratus posse nobilitatem generis venari. Nam si quid
ageret utile, non haberetur pro nobili. Sequitur eum venantem talis Curius,
pereruditus homo, aleator famosissimus et qui probe novit taxillos mittere
compositos,
domi habet sodalem Tricongium.
Turd.
Immo amphoram.
Grac.
Immo spongiam.
[ 305 ]
Nug.
Immo arenam Africae aridissimam.
Bam.
Ajunt illum semper sitire.
Nug.
An sitiat nescio, semper certe paratus est potare.
Bam.
Ausculta lusciniolam illam.
Grac.
Ubinam est?
Bam.
Non vides eam in ramo illo sedentem? Vide, ut canit ardenter, nec intermittit.
Nug.
Flet philomela nefas
.
Grac.
Quid mirum dulciter eam garrire, quae sit Attica? Ubi etiam fluctus maris non
sine numero alliduntur litori.
Nug.
Plinius scribit, eam praesentis hominibus diutius et accuratius cantare.
Turd.
Quid causae est?
Nug.
Ego tibi causam aperiam. Cuculus, et Philomela eodem cantant tempore, verno
scilicet, ab Aprili medio ad Majum exactum, aut eo circiter. Hae duae aves
in contentionem venerunt de suavitate concentus: quaesitus est judex; et
quia de sono erat certamen, aptissimus visus est ad eam cognitionem asinus,
qui praeter ceteras animantes grandes haberet auricolas. Asinus repudiata
luscinia, cujus se armoniam negaret intelligere, victoriam cuculo
adjudicavit. Philomela ad hominem appellavit: quem ubi videt, agit statim
causam suam, canit diligenter, ut se illi approbet ad vindicandam injuriam
ab asino acceptam.
Grac.
Habeo causam Poeta dignam.
Nug.
Quid ergo? Expectabas Philosopho dignam? Posce a novis illis Magistris Parisiensibus.
Grac.
Plerique illorum vestibus sunt Philosophi, non cerebro.
Nug.
Quid ita vestibus? Nam coquos potius dixeris, aut muliones.
Grac.
Quia gestant eas crassas, detritas, laceras, lutulentas, immundas, pediculosas.
Nug.
Erunt ergo Philosophi Cynici.
Grac.
Immo cimici: non, quod videri afectant, Peripatetici; quippe Aristoteles
sectae Princeps, cultissimus fuit. Ego vero longum valedico jam nunc
Philosophiae, si aliter non possum esse Philosophus. Quid enim pulchrius, et
homine
[ 306 ]
dignius, quam mundities, et civilis quidam cultus in
victu, et vestitu? Ea in re antistant mea sententia Lovanienses Parisiensibus.
Turd.
Quid tu? non putas esse impedimento studiis nimiam curam munditiae, atque elegantiarum?
Grac.
Ego quidem munditiem probo, anxiam et morosam illius curam improbo.
Nug.
Damnas tu elegantias, de quibus scripsit Valla tam diffuse, quasque adeo
diligenter commendant nobis nostri praeceptores?
Grac.
Alia est verborum in eloquendo elegantia, alia rerum in vestiendo.
Turd.
Scitis quid est mihi narratum a tabellario Lovaniensi?
Nug.
Quid tandem?
Turd.
Clodium ardere perdite in puellam quandam, et Lusconem transtulisse se ad
mercaturam a litteris, hoc est ab equis ad asinos.
Nug.
Quid audio?
Turd.
Clodium noratis omnes succi plenum, rubicundulum, bene habitum, hilarem,
vultu renidenti, comem, festivum, confabulatorem, nunc refert ille esse
exuccum, exanguem, pallido colore atque adeo lurido, imbecillum, horridum,
trucem, taciturnum, fugitantem lucis et humani consortii; nemo qui illum
vidisset prius, jam agnosceret.
Nug.
O miserum adolescentem! Unde id mali?
Turd.
Ex amore.
Nug.
At unde amor?
Turd.
Quantum ex oratione tabellarii potui colligere, reliquerat seria et solida
studia, dediderat sese cunctum Poetis lascivis, Latinis, et linguae
vulgaris: inde prima animi praeparatio; ut si qua ignis scintilla in illum
incideret fomitem, quantumlibet exigua, subito inflammaretur velut stupa:
tradiderat se somnio, et otio.
Nug.
Quid necesse habes plures aut majores causas amandi commemorare?
Turd.
Nunc insanit, ambulat plerumque solus: semper autem vel tacitus, vel
cantillans aliquid et modulans, scribit versus sermone vernaculo.
Nug.
Scilicet
[ 307 ]
quos legat ipsa Lycoris .
Grac.
O Christe averte ab animis nostris tam perniciosum morbum.
Turd.
Nisi me ingenium Clodii fallit, recipiet se aliquando ille ad frugem
meliorem, peregrinatur animus ejus in nequitia, non habitat.
Grac.
Et ille alter quas mercaturas exercet?
Turd.
Misit ad patrem epistolam flebiliter conscriptam de misera conditione
studiorum, quam, quod esset apertilis,
legit ipse
tabellarius. Pater homo crassae Minervae, transdidit eum a chartis ad lanas,
pannos, glastum, piper, gingiber, cinnamum. Nunc ille succinctus braccha,
mire diligens, et sedulus in aromataria taberna, vocat adventores, excipit
blandus, scandit, descendit per scalas infestissimas; profert suas merces,
vertit, invertit, mentitur, pejerat: omnia sunt illi leviora, quam studere.
Nug.
A puero novi illum attentum ad rem, et delectari nummulis: itaque potiorem
habuit numationem, quam litteraturam, et vile lucrum anteposuit excellentiae
eruditionis: aliquando poenitebit eum.
Turd.
Sed sero.
Nug.
Indubie: provideat ne accidat sibi quod suo consobrino.
Turd.
Cui?
Nug.
Antronio in angiportu pomorum, ad tres gracculos. Non audisti illum superiore
anno decoxisse?
Grac.
Quid decoxit quaeso? Estne hoc tantum malum? An non quotidie id fit in
culinis omnibus?
Turd.
Decoxit rem
.
Grac.
Quam rem?
Turd.
Alienam, et conturbavit.
Grac.
Nihilne reddidit creditoribus?
Turd.
Ex compactione, (nam receperat se in asylum) uncias ternas ex libris singulis.
Grac.
Hoc vocas tu decoquere, cum nihil sit crudius? Sed quomodo amisit?
[ 308 ]
Turd.
Audivi equidem nuper de patre; non satis tamen intellexi: narrabat pater eum
fecisse versuras damnosissimas, quae degluberunt eum, et devorarunt usque ad ossa.
Grac.
Quid rei est versura? quid deglubere?
Turd.
Ne ego quidem novi, credo esse aliquid de furibus.
Nug.
Vides illum obesum, quem putes vix se posse commovere? Petaurista est, et funambulus.
Grac.
Ah tace, rem narras incredibilem.
Turd.
Non ipse quidem suo corpore, sed calicibus.
Grac.
Adferebat aliquid aliud novi tabellarius de nostris sodalibus?
Turd.
Etiam de Hermogene, qui in omni nostro certamine semper ferebat primas: is
admirabili mutatione ex ingeniosissimo et (ut aetas illius ferebat)
doctissimo, repente factus est tardissimus et rudissimus.
Nug.
Tale quiddam saepe vidi accidere in quibusdam acutulis.
Bam.
Ajunt id fieri, cum ingenii acumen non est solidum: ut in scalpellis, quorum
acies facile retunditur, praesertim si quid secet paulo durius.
Grac.
Quid? Estne acies in ingenio, sicut in ferro?
Bam.
Nescio: ferrum saepe vidi, ingenium nunquam vidi.
Nug.
Quid factum est adulescenti illi pagano, qui superiore mense exhibuit nobis
prandium adventorium
refertum deliciis rusticis, ad quem a
fuga retrahendum praeceptor miserat quatuor fugitivarios?
fugitivarios? Et erat formosulus.
Turd.
Venustus asinus. Puella amanuensis
amitae
meae, quae puella est illi soror patruelis, convenit illum nuper in pago suo
nudo capite, impexum, horridum, sentum, cum gallicis, et tunica villosa
levidensa, vendentem in trivio quodam chartaceas imagines, et
tabellas elementarias, cantantem cantiones novas in circulis.
Grac.
Oportet illum esse ortum claro sanguine.
Turd.
Qui isthuc?
Grac.
Quoniam pater ejus est de genere Coclitum.
Nug.
Non tam id arguit nobilem virum, quam bonum jaculatorem: collimabit
facile.
[ 309 ]
Turd.
Aut fabrum tignarium, qui oculo rubricam dirigit uno.
Nug.
Nunquam placuit mihi ille puer, nec dederat mihi significationem aliquam virtutis.
Grac.
Quid ita?
Nug.
Quia nec amabat studia, nec praeceptorem reverebatur, quod est perditi animi
argumentum evidentissimum; et senes irridebat, et calamitosos subsannabat.
Sed quis est iste sericatus, torquatus, bracteatus auro?
Grac.
Ex genere clarissimo, matrem habet nobilissimam et fecundissimam.
Nug.
Quam?
Grac.
Terram; et vix credas quas semper faciat delicias, dicas puerulum in cunis
adhuc, et crepundiis vagientem.
Nug.
Atqui lanugo illi incipit jam per malas serpere.
Bam.
Hem observator venit: expedite libros, explicate, incipite evolvere.
Grac.
Nec fuit his multis hebdomadibus observator magis curiosus, et qui tam
gauderet deferendis ad Magistrum criminibus.
Bam.
Utinam saltem nos verae culpae reos ageret, sed calumniatur plerumque.
Nug.
Hic murus aeneus esto.
Nihil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Horat. Epist. lib. 1. v.60. |
Sed quiescite, ego illum statim hinc fugabo.
Obs.
Quid tu dicis, Vacia?
Nug.
Quid tu, Vatrax?
Obs.
Quid tu, Vatrachomyomachia? Sed joco amoto, quid hic agitur?
Nug.
Quid ageretur? Quod inter bonos scholasticos, et studiosos: legitur,
ediscitur, disputatur. Dic sodes, capitulum lepidissimum; quid est apud
Vergilium
Transversa tuentibus hircis?
Obs.
Bene facitis: pergite studere, ut bonae indolis adulescentes decet. Mihi
aliud nunc est negotii, vos valebitis.
[ 310 ]
Nug.
Satis nugatum est, revertamus ad ludum: sed prius relegamus, quae praeceptor
explicavit, tum ut discamus, tum ut illi placeamus, et nos approbemus: quod
cuique nostrum debet esse in votis, non minus quam patri.