Exercitatio Linguae Latinae


Exercitatio Linguae Latinae
By Johannes Ludovicus Vives
Valentiae Gregorius Majansius 1782


Latin Colloquia Collection Table of Contents



SURRECTIO MATUTINA

PRIMA SALUTATIO

DEDUCTIO AD LUDUM

EUNTES AD LUDUM LITTERARIUM

LECTIO

REDITUS DOMUM ET LUSUS PUERILES

REFECTIO SCHOLASTICA

GARRIENTES

ITER ET EQUUS

SCRIPTIO

VESTITUS ET DEAMBULATIO MATUTINA

DOMUS

SCHOLA

CUBICULUM ET LUCUBRATIO

CULINA

TRICLINIUM

CONVIVIUM

EBRIETAS

REGIA

PRINCEPS PUER

LUDUS CHARTARUM

LEGES LUDI

Varius dialogus de urbe Valentia

CORPUS HOMINIS EXTERIUS

EDUCATIO

PRAECEPTA EDUCATIONIS


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using manifest typing errors have been reformed.

 

REDITUS DOMUM ET LUSUS PUERILES

Cor.

Prospere redieris Tulliole, libet paulisper lusitare?

Tul.

Nondum, statim.

Cor.

Quid habes negotii?

Tul.

Recolere quae Magister ut memoriae commendarem, mandavit.

Cor.

Quae tandem?

Tul.

Aspice.

Cor.

Hui, quae notae sunt istae? credo esse formicas depictas. Mea mater, quot formicas et culices adfert Tulliolus, pictos in tabella.

Tul.

Tace insana, sunt litterae.

Cor.

Quae vocatur haec prima?

Tul.

A.

Cor.

Cur prima est magis A, quam haec altera?

Mat.

Cur tu es magis Corneliola, quam Tulliolus?

Cor.

Quia sic vocor.

Mat.

Et illae litterae ad eundem modum. Sed ito jam lusum, mi fili.

Tul.

Hic pono tabellam meam et radium: si quis attigerit, vapulabit a matre: nonne, mea matercula? [ 293 ]

Mat.

Etiam, mi fili.

Tul.

Scipio, Lentule, adeste lusuri.

Scip.

Quam lusionem?

Tul.

Nucibus ludemus ad coniectum scrobiculi.

Lent.

Non habeo nuces nisi paucas, et eas quassas, ac putres.

Tul.

Quid mihi ea proderunt, etiamsi lucrer viginti? Nullus est intus nucleus quem edam.

Scip.

Ego vero dum ludo, non comedo: si quid volo comedere, matrem adeo. Ista nucum putamina sunt apta ad exstruendas formicis aediculas.

Lent.

Ludamus par impar aciculis.

Tul.

Adfer potius talos.

Scip.

Adfer, Lentule.

Lent.

Ecce vobis tali.

Tul.

Quam sunt pulverulenti et immundi, nec satis purgati a carne et politi: jacias.

Scip.

Pro primatu
Pro primatu: quis ludet primus.
ludendi.

Tul.

Ego sum primus, quid ludimus?

Scip.

Astrigmenta.

Lent.

Ego nolo mea perdere, nam domi caederer a Paedagogo.

Tul.

Quid vis ergo perdere, si vinceris?

Lent.

Talitra.

Mat.

Quae est ista humi abjectio? Deteritis vestes omnes, et calceos, tum loco immundissimo, quin verritis prius pavimentum, et sedetis? Adfer scopas.

Tul.

Quae erit igitur sponsio?

Scip.

Acicula in singula puncta.

Tul.

Immo binae.

Lent.

Ego non habeo aciculas, deponam, si vultis, pedunculos cerasorum pro aciculis.

Tul.

Apage, ludamus ego et tu Scipio.

Scip.

Ego ausim sorti meas aciculas credere.

Tul.

Da mihi talos in manum ut jaciam primus, en vici sponsionem.

Scip.

Minime vero, nam non ludebas serio.

Tul.

Quis unquam ludit serio? Ceu dicas album nigrum.

Scip.

Cavillare quantum voles, non auferes modo aciculas.

Tul.

Age, remitto tibi hanc manum, ludamus jam pro praemio, adsit dextera sors.

Scip.

Victus es.

Tul.

Auferto.

Lent.

Cedo talos.

Tul.

In hunc jactum omnia.

Lent.

Non recuso.

Puel.

Ad cenam, pueri, nunquamne facturi estis ludendi finem?

Tul.

Nunc incipimus, ista jam de fine loquitur. [ 294 ]

Cor.

Ludi hujus jam taedet, ludamus calculis discoloribus.

Tul.

Pinge tu nobis urbes
Urbes sunt calculi duodeni, albi et nigri.
in hoc latere, carbone aut gypso.

Scip.

Ego malo cenare quam ludere, et discedo aciculis meis omnibus exutus fraude vestra.

Tul.

Memineris te heri Cethegum spoliasse.


Nullus ubique potest felici ludere dextra.
Cor.

Adfer quaeso folia lusoria quae invenies sub abaco ad sinistram.

Scip.

Alias id quidem, nunc non vacat: nam si diutius morer, timeo ne Poedagogus meus iratus incoenem me mittat cubitum. Tu Corneliola habe nobis parata folia isthaec in crastinum sub horam vesperam.

Cor.

Si licebit nobis per matrem; satius esset nunc ludere dum sinimur.

Scip.

Satius est nunc coenare dum accersimur.

Puel.

Et mihi nihil datis quae vos spectavi?

Cor.

Daremus, si iudicasses; da tu nobis potius quae nostris lusionibus te delectasti.

Puel.

Heus pueri, quando estis venturi? Coena est semicomessa, prope est ut sublatis carnibus apponamus caseum, et poma.