Pa.
Signa te sacro signo Crucis. Duc nos Iesu Christe sapientissime dementes,
potentissime imbecilles. Quaeso, mi Propinque, tu qui es versatus in studiis
litterarum, ecquis est in hoc gymnasio optimus institutor puerorum?
Pr.
Doctissimus quidem Varro, sed diligentissimus et vir probissimus Philoponus
, nec eruditionis aspernandae. Habet Varro scholam
frequentissimam, et domi numerosum gregem contubernalium. Philoponus non
videtur delectari turba, paucioribus est contentus.
Pa.
Hunc malo. Ellum in porticu gymnasii inambulantem. Fili, hoc est formatorium
et quasi officina hominum et hic artifex formandi. Adsit tibi Christus,
Magister. Aperi caput puer, et flecte poplitem dextrum, sicuti es edoctus:
Sta jam rectus.
Ph.
Prosperus sit nobis omnibus tuus adventus, ecquid rei est?
Pa.
Hunc filiolum meum ad te adduco, ut ex belua hominem facias.
Ph.
Dabo in eam rem operam sedulam. Fiet, revertetur ex pecude homo, ex nequam
frugi, et bonus, id vero ne dubitaveris.
Pa.
Quanti doces?
Ph.
Si puer bene proficiat, vili: sin parum, caro.
Pa.
Acute hoc dicis, et sapienter, ut omnia. Partiamur inter nos igitur hanc
curam: tu ut sedulo instituas, ego ut benigne compensem tuam operam.