Bud.
Quaenam est isthaec tanta et tam subita mutatio? inter Ovidii Metamorphoses
posset referri.
Gry.
In pejusne, an in melius?
Bud.
In melius, mea sententia; si quidem ab exteriore cultu, gestu, verbis,
actionibus bonam mentem licet aestimare ac colligere.
Gry.
Est ergo quod mihi possis gratulari, sodalis jucundissime.
Bud.
Ego vero et gratulor tibi, et ut pergas exhortor, magnaque in dies bonae
istius frugis ut capias incrementa Deum ac Divos omnes comprecor. Sed amabo,
ne invideas familiari tam caro artem adeo praestantem ac praeclaram, quae
brevi tempore tantum humano pectori probitatis instillet.
Gry.
Ars et fons rivi hujus uberrimus est Flexibulus, si eum nosti.
Bud.
Quis non norit virum, ut a patre et majoribus natu audivi, ingentis
prudentiae atque usus rerum, huic civitati non notum modo, sed carum, et in
paucis venerabilem? O te felicem, qui illum proprius audiveris, et sis cum
eo familiariter versatus, unde tantum rettuleris fructus ad rectam
compositionem morum!
Gry.
Quanto tu felicior, cui haec domi nascuntur, quod ajunt? et potes non semel
aut iterum ut ego, sed quotidie, quoties libuerit, talem patrem audire
maximis et utilissimis de rebus sapienter disserentem.
Bud.
Omitte nunc ista; de te et Flexibulo procedat sermo institutus.
Gry.
Taceamus igitur de patre tuo, quando ita est tibi cordi: redeamus ad
Flexibulum; nihil viri illius sermone dulcius, nihil consiliis cordatius,
nihil praeceptis gravius, prudentius, sanctius. Itaque gustu hoc, quem mihi
ille de se praebuit, aucta et incensa est mihi mirum in modum sitis
hauriendi ex tam dulci fonte sapientiae. Narrant qui orbem terrarum
[ 405 ]
describunt, fontes esse admirabilis ingenii ac naturae, alios
inebriare, alios ebrietatem tollere, alios stuporem immittere, alios somnum:
fontem hunc hanc ego vim habere sum expertus, ut ex bruto efficiat hominem,
ex perdito et nequam frugi, ex homine Angelum.
Bud.
Possemne et ego ex eodem fonte aliquid vel extremis labris delibare?
Gry.
Quidni possis? domum tibi ubi habitet commonstrabo.
Bud.
Isthuc quidem alias; tu vero, inter deambulandum (aut assideamus, si lubet)
aliquot mihi refer ex illius praeceptionibus, quas optimas esse et
potissimas censeas.
Gry.
Equidem recensebo lubens, quum ut tibi gratificer et prosim si queam, quum ad
meam recordationem. Primum omnium docuit me, debere unumquemque non
magnifice de se sentire, sed moderate, seu verius demisse: hoc est optimae
educationis, ac verae comitatis solidum fundamentum ac proprium. Hinc navare
operam ut animum excolat atque exornet cognitione rerum, scientia, et
exercitamentis virtutum; alioqui hominem non hominem esse, sed pecus. Rebus
sacris interesse cum maxima attentione et reverentia. Quicquid illic seu
audias, seu videas, existimare magnum, admirabile, divinum, et quae captum
tuum exuperent. Crebro te Christo commendare precibus, in illo spem et
fiduciam tuam omnem collocandam. Parentibus obsequentem se praebere,
inservire illis, ministrare, et quaecumque valeat commodare, prodesse,
adjuvare. Magistrum colere, ac diligere tanquam parentem, non corporis, sed
(quod amplius est) mentis. Sacerdotes Domini revereri, illorumque doctrinae
audientem se exhibere, qui referunt nobis personam Apostolorum, atque adeo
Domini ipsius. Senibus assurgendum, caput nudandum, attente illos
auscultandum, a quibus ob diutinum usum rerum collecta sit prudentia.
Magistratus honorare, illisque aliquid imperantibus dicto esse audientem,
quibus cura nostri a Deo est commissa. Viros magni ingenii, magnae
eruditionis, probos, suspicere, admirari, colere, bene illis cupere, et
amicitiam illorum ac familiaritatem
[ 406 ]
expetere, ex qua magni
fructus reportentur, et is potissimum ut similes eorum evadamus. Denique iis
qui sunt in dignitate, deberi reverentiam, idcirco impendendam esse
liberaliter ac libenter. Quid tu de hisce praeceptis dicis?
Bud.
Mea quidem sententia deprompta esse ex divite quodam prudentiae promptuario.
Sed dic mihi, an non sunt multi ad dignitatem evecti homines indignissimi,
velut Sacerdotes non respondentes tanto titulo, et Magistratus pravi, et
senes stulti ac deliri? quid quaeso de his sentiebat Flexibulus? an eodem
esse honore prosequendos quo potiores?
Gry.
Non ignorabat Flexibulus esse tales non paucos, sed non concedebat aetati
nostrae, ut nos inter ejusmodi et alios poneremus discrimen; nondum tantum
esse nactos nos vel ingenii, vel prudentiae, ut id possimus dijudicare: eam
censuram et sapientibus esse viris relinquendam, et iis quibus illorum est
regimen commisum.
Bud.
Recte hoc quidem, ut videtur.
Gry.
Addebat non debere adolescentem in nudando capite lentum esse, non in
flectendo genu, non in unoquoque honorifice appellando, non in comi sermone
ac moderato. Non decere multum loqui apud majores natu, aut superiores; id
enim alienum esse a reverentia illis debita: sed tacitum illos auscultare,
et ab eis haurire prudentiam, cognitionem rerum variarum, rectam atque
expeditam loquendi rationem. Brevissima est ad scientiam via, audiendi
diligentia. Prudentis et ingeniosi esse de rebus judicare; uniuscujusque de
eo quod probe novit; ideoque negabat ferendum esse adolescentem ad
pronuntiandum ac definiendum proclivem: debere illum in statuendo, aut in
judicando de re quantumcumque levi ac exigua, esse cunctabundum, seu potius
timidum, conscium videlicet suae ignorantiae. Quod si in judicio de re
qualibet par est adolescentem esse talem, quid fiet de litteris, de
disciplinis, de legibus patriis, de ritibus, de moribus atque institutis
maiorum, de quibus non solum sententiam ferre juvenem, sed nec disputare,
aut vocare in quaestionem sinebat Flexibulus; non cavillari, non rationem
[ 407 ]
reposcere, sed tacite, ac modeste obtemperare, quod dictum
Platonis auctoritate fulciebat magni in sapientia viri.
Bud.
Quid si sunt leges aut mores pravi, iniqui, tyrannici?
Gry.
Idem et de hoc Flexibulus disserebat quod de senibus. Non ignoro equidem,
ajebat ille, multos esse receptos in civitate mores parum probabiles, sanctas esse leges aliquas iniquas, sed tu imperitus,
inexpertus rerum vitae, quomodo id censebis? Nondum eo pervenisti eruditione
et usu rerum, ut de eo possis statuere: fortasse quae tua est ignorantia vel
animi libido, improbas esse leges judicabis quae sint rectissimae, et magno
consilio statutae; rursum vero optimas, quas justum esset abrogare: sine
illos de iis inquirere, disputare, definire, qui causam queunt de singulis
probabilem reddere, tu id non posses.
Bud.
Ita est plane. Perge ad alia.
Gry.
Nullum esse decentius, aut gratiosius adolescenti ornamentum, quam
verecundiam: nihil impudentia taetrius, aut invisius. Magnum esse aetati
nostrae ab ira periculum: ab ea nos ad turpes actiones corripi, quarum paulo
post gravissime poeniteat. Multum itaque esse cum illa luctandum, quoad
omnino prosternatur, ne nos ipsa prosternat. Otiosus homo, saxum; male
occupatus, belua; bene occupatus, vere homo. Homines nihil agendo, male
agere discunt. Cibum et potum metiendum naturali desiderio famis aut sitis,
non gulositate, aut pecuina libidine infarciendi corporis. Quid potest dici
tetrius, quam hominem ea ingerere in suum corpus edendo et bibendo, quae
exuant illum humana condicione, transferant in belluinam aut etiam in
stipitem? Compositio oris et cuncti corporis, quemadmodum animus sit intus
habitus, loquitur; sed ex universa exteriore facie nullum animi speculum
ajebat esse certius quam oculos, ideoque convenire illos esse sedatos et
quietos, non elatos, nec dejectos, non mobiles, sed nec rigentes: faciem
ipsam non in torvitatem, nec ferociam compositam, sed ad hilaritatem, atque
affabilitatem. Sordes et obscoenitates abesse decet a vestitu, victu,
convictu, sermone. Sermonem nostrum nec arrogantem
[ 408 ]
ac pavidum,
nec vicissim abjectum et effeminatum volebat esse: simplicem autem, et
minime captiosum, non detortum ad pravas interpretationes: nam id si fiat,
nihil erit tutum loqui, et frangitur generosa loquendi indoles, stultis ac
ineptis cavillis. Manus quum verba facimus, non jactandas, non caput
quatiendum, non crispandum latus, non vultum corrugandum et distorquendum,
non pedes agitandos. Mendacio nihil dicebat esse tetrius, nec aliud aeque
abominabatur. Intemperantia facit nos beluas, mendacium diabolos, veritas
semideos: a Deo natam esse veritatem, a diabolo mendacium; nec est aliud ad
vitae communionem perinde damnosum. Multo justius debere ab hominum
consortio pelli mendacem, quam qui est furatus, aut qui aliquem pulsavit,
aut qui adulteravit numum. Quae enim esse potest vel rerum ac negotiorum
contractio, vel consociatio sermonum cum eo, qui aliud loquitur, aliud
sentit? Cum reliquis vitiorum generibus esse potest aliqua, cum hoc nulla.
De sodalibus, et amicitiis adolescentum multum ille loquebatur, et accurate,
non exiguum id esse momentum ad probitatem, aut flagitia nostrae aetatis:
transire ad nos amicorum nostrorum, et sodalium mores tamquam contagies, et
tales nos fere fieri quales ii sunt, quibuscum versemur; idcirco eam in rem
magnam esse diligentiam atque operam navandam: nec permittebat nobis ut ipsi
amicitias, et familiaritates deligeremus, sed ut a Parentibus, aut
Magistris, aut Educatoribus nostris delectas, et traditas acciperemus, et
coleremus: illos ratione duci in eligendo, nos autem rapi prava animi aliqua
cupiditate vel libidine; quod si quo casu in necessitudines inciderimus
inutiles aut noxias, a superiore auctoritate admonitos adjicere illas
quamprimum oportere. Dicebat ille quidem cum alia permulta, magna sane atque
admirabilia, tum haec ipsa diffusius, et exactius. Sed haec erat propemodum
de recta adolescentiae educatione summa. Bredae Brabanticae, die
Visitationis Divae Virgnis. M.D.XXXVIII.