Arist.
Quid tu tam sero surgis et quidem semisomnis?
Lur.
Mirum est me esse toto hoc die experrectum, adeo heri edimus et bibimus.
Arist.
Immo ut apparet devorasti, ingurgitasti, obruisti te epulis et vino. Sed
ubinam onerasti celocem?
Lur.
Apud Scopam in convivio.
Arist.
Quin potius more Graeco SUMPO/SION
vocaris, quam Latino verbo convivium?
Lur.
Bucca buccam impellebat, intriturae et condimenta vellicabant
[ 347 ]
atque instigabant desidentem stomachum, et appetentiam non patiebantur delassari.
Arist.
Refer quaeso ordine omnia ut vel auditione ipsa videar mihi interesse, et
quasi vobiscum potare: ut ille qui in caupona Hispaniae duos grandes panes
comedit ad nidorem pernicis assae, quo nidore utebatur pro obsonio.
Lur.
Quis enarrabit omnia? Majus negotium id fuerit,
quam vel emisse vel apparasse, vel quod omnia superat, comedisse.
Arist.
Assideamus in hoc saliceto ad crepidinem hujus ripulae; et quando sumus
otiosi, pro collocutione aliis de rebus utemur hac ipsa; gramen erit nobis
vice pulvinorum, innitere hac ulmo.
Lur.
In herba? An non humor nocebit?
Arist.
Quid? insanis? Humor in ortu caniculae?
Lur.
Antea recusabam, nunc animus prurit mihi recensere tibi plus quam postulas:
de convivio solum quaerebas, accipies etiam de domino et de triclinio:
rogabas ut loquerer, efficiam ut mox paulo silentium roges, indicas,
imperes: ut Arabius tibicen qui ad canendum obolo conducitur, ad tacendum tribus.
Arist.
Tu vero quantum libuerit, non eris molestus; quandoquidem in opaco loco
consedimus, et orationem tuam carduelis illa vel adjuvabit, vel ad harmoniam
moderabitur: ut orationem C. Gracchi servus fistulator.
Lur.
Quid istuc est rei?
Arist.
Postquam tu feceris narrandi finem, audies de Gracchis et Gracculis, et de Graeculis.
Lur.
Deambulabamus forte transverso foro ego et Thrasybulus, nacti plusculum otii
quam solemus, adjunxit se nobis Scopas. Is a nobis post primas salutationes
et blandum congressum coepit vehementer contendere, ut postero die qui
hesternus fuit, apud se essemus: excusare nos primum, alius alia: ego autem
vadimonium grave, et apud Praetorem valde irritabilem. Sed ille ut libenter
ostentat suam magnificentiam, quasi de capite ageretur, orsus est accuratum
sermonem; quid multa? Addiximus, ne molestus esse pergeret.
Arist.
Scin, quaenam fuerit causa convivii?
[ 348 ]
Lur.
Quae tandem, quaeso?
Arist.
Est quidem ipse homo locuples, ornatus argento, veste, supellectile: sed
emerat phialas argenteas tres deauratas, et pateras sex; periisset pretium,
ni aliquos invitasset, quibus ostentaret; et alioqui eum ille existimat esse
divitiarum fructum, habetque uxorem, a qua exstimulatur ad profusionem quam
illa magnificentiam nuncupat.
Lur.
Heri ergo sub meridiem convenimus in ejus triclinium.
Arist.
Qualis erat cenatio?
Lur.
Hypaethra
in opaco
frigore; omnia sane apparata, ornata, exculta: nihil deerat ad elegantiam,
splendorem, et lautitias. Plane primo ingressu exhilarati sunt omnium oculi
et animi, aspectu illo pulcherrimo atque amoenissimo. Erat abacus ingens
plenus bonis vasis materiae omnis, ex auro, argento, cristallo, vitro,
ebore, murrha : alia etiam
vilioris materiae, stannea, cornea, ossea, lignea, testacea seu figlina, in
quibus ars commendabat vilitatem substantiae; nam erant toreumata permulta,
omnia expolita, extersa; fulgor paene perstringebat oculos. Illic vidisses
duo magna malluvia argentea oris deauratis: umbilicus erat aureus cum
insignibus illius. Habebat utrumque malluvium suum gutturnium , quorum epistomium erat deauratum;
stabat et alterum aquiminarium vitreum fistula deaurata cum pollubro
figlino, operis Malacensis, probe sandaracato. Phialae omnis generis, et argenteae duae
ad vinum generosissimum.
Arist.
Ad usum meum ampullas vitreas malim, aut etiam testaceas, ex iis quae
lapideae dicuntur.
Lur.
Quid facias? Ita est hominum ingenium: non tam in his quaeritur commoditas,
quam opinio divitiarum.
Arist.
Isti opulentissimi saepius videntur aliis tales, sibi inopes:
[ 349 ]
ideo nullus finis proferendi et ingerendi oculis; praesertim qui nullam
habent aliam bonam artem qua fidant. Sed perge.
Lur.
Erat cymatium abaci
tapete villoso tectum, ex turcia usque allato; positae
erant duae mensulae procul ab abaco cum quadris et orbibus argenteis,
unicuique additum erat suum salinulum, cultellus, panis et mantile: sub
abaco refrigeratorium et oenophora grandia: tum sedilia varia, sellae,
bisellia, subsellia, et dominae sella plicatilis parata, visendi operis, cum
pulvino serico et suppedaneo.
Arist.
Pone tandem mensam, et explica mappam; nam mihi intestina prae fame rugiunt.
Lur.
Erat mensa cibila
ingens, segmentata,
operis tessellati antiqui, quae fuerat Principis Dicaearchi.
Arist.
O mensa antiqua, quam dispari dominaris domino.
Lur.
Illam ipse emit in auctione satis magno solum quod illius fuisset, ut aliquid
haberet Principis: datur aqua lavandis manibus; primum magnis recusationibus
et invitationibus mutuis, et cedendo invicem.
Arist.
Idem factum est in consessu, quum quisque se inferiorem altero faceret, illum
extolleret comitate arrogantissima, quum unusquilibet potiorem se reliquis
omnibus censeret.
Lur.
Sed dominus jure suo distribuit loca; sacrata est mensa a puerulo breviter et
perfunctorie, et non sine rhythmo.
Quod appositum est et apponetur,
Christus benedicere dignetur.
Explicat quisque suum chiromactrum
et injicit super humerum sinistrum,
hinc cultello repurgat panem si quid non satis putabat a ministro purgatum,
nam decrustatus erat appositus.
Arist.
Sedebatis commode?
Lur.
Nunquam commodius.
Arist.
Non potuistis male prandere, nam reliqua sat scio suppeditatum iri
redundanter, si qua modo fuerant in macello.
[ 350 ]
Lur.
Nusquam verius copiaque ipsa nocet. Astat mensae structor cultellos et
furcinulas componens; ingreditur magna pompa architriclinus cum longo agmine
puerorum et exoletorum, qui gestabant fercula primi missus.