Joc.
Est tibi notitia cum Insulario amplae, atque elegantis hujus insulae?
Leo.
In primis, et est asseclae patris mei admodum propinquus.
Joc.
Rogemus eum, ut nobis eam omnem patefaciat: nam ferunt nihil fieri posse
amoenius, nec delectabilius.
Leo.
Adeamus, pulsemus fores tintinnabulo, ne irrumpamus inexspectati. At at.
Vitr.
Quis isthic?
Leo.
Ego sum.
Vitr.
O salve multum, pusio dulcissime; unde tu nunc?
Leo.
E ludo.
Vitr.
Qua igitur gratia huc?
Leo.
Sodalis hic meus et ego vehementer cupimus hasce aedes visere.
Vitr.
Nunquam spectasti?
Leo.
Non totas.
Vitr.
Ingredimini. Heus puer adfer mihi claves ostiorum domus. Primum hoc est
vestibulum: patet semper interdiu absque janitore, quod nec intra domum est:
nec tamen extra, noctu clauditur. Contemplamini portam magnificam, valvas e
robore munitas aere, utrumque limen et infernum et supernum ex marmore
alabastrite. Olim Hercules solebat praefigi ostio domus, ille *ALEXI/KAKOS
, hic est Christus, verus
Deus; nam Hercules erat crudelis homo, et
[ 331 ]
maleficus: hoc
custode nihil mali ingredietur in aedes.
Joc.
OU)DE/N O( DESPO/THS AU)TO/S.
Vitr.
Quid dixit Graece?
Joc.
Quod cur tam multi ingrediuntur mali?
Vitr.
Etiamsi mali ingrediantur, nihil tamen inferunt mali.
Leo.
Non utimini cardinibus?
Vitr.
Desiit esse mos apud quasdam nationes. Sequitur ostium atrii, quod atriensis
servus custodit, praecipuus in familia, ut mediastinus extremus. Tum atrium
spatiosum ad deambulandum, multaeque ac variae in eo picturae.
Joc.
Quaenam quaeso?
Vitr.
Illa est coeli facies ichnographica
Coeli facies
ichnographica, omnium operum, quae vel facienda sunt, vel facta
imaginantur, descriptio, et pictura, in ichnographiam, orthographiam, et
sciographiam dividitur. Ichnographia, est operisque descriptio lineis
dumtaxat in plano positis, per quas, seu per vestigia, (hoc enim
significat 'ichnon') imma et suprema imaginamur, vulgo, 'la traza'.
Orthographia, est recta et solida operis imago, lineis sursum erectis,
quibus, et frontem, et superiora non imaginamur, sed videmus,
Sciographia, cum ejusdem operis umbrae, loca, habitacula, tractus
tamquam suis coloribus pinguntur, ut in iis, quas Mappas mundi
appellamus. Est igitur Coeli facies ichnographica, lineis dumtaxat in
plano depicta. Terrae et maris orthographia, descripta in solido globo.
Novi orbis sciographica, suis locis, fluviis, urbibus, tractibus
distincta. |
: illa terrae et maris orthographica: illa orbis nuper
Hispanis navigationibus aperti sciographica: in tabella illa est Lucretia se interficiens.
Joc.
Quid quaeso dicit? Nam moriens ut videtur, loquitur.
Vitr.
Multae hoc mirantur, quia non cuique tantum dolet.
Joc.
Intelligo quid dicat.
Leo.
Quid sibi vult tabella illa tam varie delineata?
Vitr.
Ea est graphis hujus aedificii: reduc a tabula hac velum.
Joc.
Quid est hoc rei? Vetulus suggens papillam feminae?
Vitr.
Non legisti exemplum hoc apud Valerium Maximum, titulo de pietate?
Joc.
Legi, quid dicit illa?
Vitr.
Nondum tantum rependo, quantum accepi.
Joc.
Quid ille?
Vitr.
Juvat genuisse. Ascendamus has scalas coclides
: singuli gradus lati ut cernitis, ex singulis
sunt saxis marmoris Basaltis .
Haec prima contignatio habitatio est domini: coenaculum superius hospitale
est, non quod herus meus faciat cenaculariam,quod absit: sed paratum est hospitibus, amicis, ornatum,
semper instructum et vacuum, nisi
[ 332 ]
quum adsunt hospites, hoc est triclinium.
Joc.
Bone Christe, quae fenestrae speculares, quam scite depictae pictura
sciographica? Qui colores, quam vividi? Quae tabulae, quae signa, quae
coassatio? Quaenam est historia vitrearum?
Vitr.
Fabella Griselidis, quam apte et ingeniose confinxit Joannes Boccatius: sed
herus meus decrevit addere rei fictae rem veram, de Godelina Flandrensi et
Catherina Angliae Regina, quae superat inventum Griselidis. Signa sunt,
primum illud Pauli Apostoli.
Joc.
Quod est lemma?
Vitr.
"O quantum tibi nos debemus, tu Christo".
Joc.
Quid ipse loquitur?
Vitr.
"Gratia Dei sum, id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit." Alterum
illud est Mutii Scaevolae.
Joc.
Nec is est mutus, etiamsi Mutius: quid muttit?
Vitr.
"Non incendet", inquit, "me hic ignis, quoniam alius major ardet intus".
Tertium signum est Helenae, titulus est: "Utinam fuissem semper talis, minus nocuissem."
Joc.
Quid signat caecus ille seniculus recalvaster, indice ad Helenam verso?
Vitr.
Homerus est, dicit Helenae: "Quae male tu fecisti, ego bene cantavi."
Joc.
En lacunar est deauratum, admixtis margaritis.
Vitr.
Margaritae quidem sunt, sed precii exigui.
Joc.
Quo spectant fenestrae?
Vitr.
Hae in hortos, illae in impluvium: haec est diaeta, seu aestiva coenatio: en
vobis cubiculum et conclave. Cubiculum ornatum est tapetibus, pavimento
contabulato, storiis tecto: en imagines aliquot Divae Virginis, et Christi
Servatoris. Illae alterae sunt Narcissi, Euryali, Adonidis, Polyxenae, qui
dicuntur fuisse formosissimi.
Joc.
Quid scriptum est in limine superiore ostii?
Vitr.
"Recipe te in portum tranquillitatis affectuum."
Joc.
Quid in interiore poste forium?
Vitr.
"Ne induxeris in portum tempestatem." In conclavi illo clauso
[ 333 ]
adservantur fere privata utensilia.
privata utensilia. Hoc alterum membrum est hibernum: vides omnia obscuriora et magis tecta: tum hypocaustum.
Joc.
Amplius mea sententia, quam pro coenatione.
Vitr.
Non animadvertis etiam cubiculum interius eodem vaporario excalfieri?
Joc.
Dicunt cubicula esse calidiora, ubi nullum sit fumale.
Vitr.
Non solent esse in aestuariis.
Joc.
Quae est illa camera tam eleganter fornicata?
Vitr.
Lararium, seu sacellum, ibi agitur res divina.
Joc.
Ubi latrina?
Vitr.
Superne in granario habemus foricam, ne oleat; in cubiculis enim scaphiis
utitur herus meus, et trullis, et matulis.
Joc.
Turriculae illae, et pyramides, et pilae, et indices ventorum, omnia qua
venustate, quam admirabili arte!
Vitr.
Descendamus: haec est culina, hoc promptuarium, haec cella vinaria, illa
penuaria in qua mire infestamur rapacitate furum.
Joc.
Qua tandem est huc furibus ingressus? Omnia video probe clausa, et fenestras
cum clathris ferreis.
Vitr.
Per rimulas et foramina.
Leo.
Mures ergo sunt et mustelae, quae vos universam penum diripiunt.
Vitr.
Illud est posticum domus clausum semper duabus seris, affixa et pensili, nisi
quum adest dominus.
Leo.
Cur fenestrae hae non habent cancellos?
Vitr.
Quoniam raro aperiuntur; spectant enim ad angustum angiportum, ut cernis, et
obscurum: raro quisquam hic assidet aut profert caput; ideo et clathrare eas
statuit herus meus.
Leo.
Quibus clathris?
Vitr.
Fortasse ligneis, nondum est certum; interea repagulum hoc sufficit.
Joc.
Quam amplae columnae et porticus plena maiestatis! Vide
[ 334 ]
ut
Atlantes illi et Caryatides,
Athlantes, et
charyatides, sunt sustentacula illa, quae trabibus transversis in
contignatione supponuntur. Athlantes quidem ab Athlante dicti, qui
Coelum humeris fulcire dictus est: quos ad similitudinem vel hominum,
vel variorum animalium, artifices exculpunt Caryatides vero muliebri
figura, sic dictae a mulieribus, quas Graeci ex Caria Peloponensi
Civitate captivas abduxerunt, quod mariti earum cum Persis
consensissent, quarum imagines, artifices in Caryatarum ignominiam super
columnas mutulis, et coronis sustinendis supposuerunt. Vide Vitruvium
lib.5. Vulgo canes, captas, cratones. |
speciem praeferunt
enitentium ut fulciant aedificium ne ruat, quum nihil agant.
Leo.
Tales sunt multi qui magna videntur praestare, quum otiosi et segnes vivant:
fuci fruentes alienis laboribus. Sed quaenam est domus illa inferior, huic
adjuncta, tam male materiata, et rimosa?
Vitr.
Est vetus aedificium, quod quia ducebat rimas, et vitium faciebat ingens,
herus meus decrevit hanc alteram a fundamentis erigere: illa nunc nidulatio
est avium, et habitatio murium; sed breviter eam demoliemur.