Superiori anno, cum iniunctum mihi Pontificis auctoritate munus obire inciperem, multa dixi de laudibus Philosophiae, cohortatusque vos sum quam potui diligentissime, si tranquillitatem vitae, si libertatem, si dignitatem atque honestatem, si salutem denique et vestram et publicam caram haberetis, ut, quae ars tranquillaret animos, quae eos a teterrima vitiorum servitute in iustam plenamque libertatem assertos, ad verum decus, quod in virtute positum est, traduceret, quae denique et singulos privatim et publice totas civitates conservaret, eius in studium toto pectore, alia omni cogitatione posthabita incumberetis. Quam cohortationem meam etsi non praetervectam esse aures vestras, sed in animis plurimorum penitus insedisse, vel ex eo probabiliter intelligi potuit, quod mihi postea ex hoc ipso loco Philosophiae praecepta tradenti satis frequentes assiduam operam dedistis: facere tamen pro meo erga vos amore non possum, quin vos hoc quoque tempore non adhorter tantum, sed obsecrem etiam et obtester, qui iam iter illud ingressi estis, ut constanter persequamini; qui nondum, ut id vobis primo quoque tempore ingrediendum esse statuatis. Nulla enim vitae pars, nulla vivendi ratio carere fructu, qui ex eorum, quae nos quotidie tractamus, cognitione percipitur, sine maximo incommodo potest. Magnum est, fateor, rerum naturalium principia caussasque nosse; siderum ceterorumque corporum caelestium situs, magnitudines, intervalla scientia comprehensa tenere, praeclarum;
[ 169 ]
illa vero etiam quam in haec inferiora vim habeant, quidque ad quamlibet multos annos effectura sint, sine ullo errore posse praedicere, prope divinum. Sed certe, quod ne illi quidem ipsi, qui ea se docere profitentur, negaverint, eorum, in quibus nostra exercetur industria, et fructuosior cognitio est et perniciosior ignoratio. Itaque ut nos iis, qui abdita illa et retrusa tractant, et ingenii acumine et doctrinae magnitudine et rerum admirabilitate non inviti cedimus: ita ipsi nobis, nisi valde iniqui sint, ea, quae disputantur a nobis, et magis necessaria esse, et uberiores hominum generi fructus afferre fateantur necesse est. Nullus enim unquam, quod illa aut non teneret aut etiam negligeret, minus propterea vir bonus aut minus utilis patriae civis existimatus est: haec aut ignorata aut neglecta non singulos modo perdiderunt homines, sed integras funditus afflixerunt et everterunt civitates. Nos, quae adolescentum, quae constantis aetatis, quae senum officia sint, quaerimus; nos quid domi, quid militiae, quid a privatis, quid ab iis, qui cum imperio sunt, praestari debeat, disputamus; ex nobis intelligit pauper, quo modo tolerare inopiam; dives, quo modo uti divitiis debeat; a nobis quid inter patrem et liberos, quid inter virum et uxorem, quid inter fratres, cognatos, amicos, cives, quid denique inter omnes homines observari par sit, explicatur; nos fortitudinis, nos temperantiae, nos liberalitatis, nos iustitiae ceterarumque virtutum vim atque naturam disputationibus nostris patefacere atque illustrare conamur. Sine horum praeceptorum cognitione muta conticescet eloquentia; manca et mutila erit iuris legumque cognitio; illa ipsa domina et regina artium Theologia animos requirit diligenti harum rerum tractatione praeparatos atque praecultos. Quae cum ita sint, quamcunque quis vitae viam ingredi parat, ita statuere debet, ceterarum Philosophiae partium cognitionem sibi et utilem et honorificam, huius plane necessariam esse. Sed sunt quidam perverso homines ingenio, qui caussas, propter quas et ipsi a pulcerrimo studio abstineant et ab eodem ceteros avocent, comminiscuntur. Partim enim communia et contrita esse dicunt, quae hic docentur, ut ad ea percipienda doctore nihil opus sit; partim non habere eam vim, ut ad virtutis studium excitent. Cuius rei argumentum capiunt ex eo, quod innumerabiles et olim fuerunt, et hodie sunt, qui cum haec omnia se scire profiteantur, nequissime tamen et flagitiosissime vivunt. Quibus utrisque breviter respondere institui, et efficere, si possum, ut ii, qui ista temere iactant, cognoscant errorem suum, cumque se nihil dicere videant, sententiam mutent; sin minus (nihil est enim difficilius quam vincere pertinaces) certe quidem, ut ne alii stultitiae et malevolentiae plena eorum oratione moveantur. Primum igitur agamus cum istis, qui, ut ad cibos nimium dulces, ita ad disputationes nimium apertas et faciles nauseare se dicunt. Ex quibus libenter quaesierim, qui
[ 170 ]
tandem fiat, ut, quibus rebus omnes ad alia studia invitari atque allici solent, iisdem se ipsi ab hoc studio averti absterrerique dicant. Certe enim, cum ea, quae docentur, utilia et praeclara sunt, si eodem accedit, ut clara, perspicua, aperta, cognitu facilia sint; eo maiores concursus ad eos, qui illa docent, fieri constat. Quid igitur cum illis agas, qui, quae res ad concilianda ceterorum studia plurimum valere consuevit, ea se ipsi tardari ac retrahi aiunt? Ego vero, etiam si praecepta virtutis quamlibet multis obstructa difficultatibus forent, laborandum tamen et sudandum et nunquam, nisi eis cognitis ac comprehensis, conquiescendum putarem: nedum ea, quia, ut isti volunt, a quolibet non tardissimo neque inertissimo percipi possunt, omittenda aut minoris facienda censeam. An de rebus ad vitam nihil pertinentibus inter homines eruditissimos summa contentione disputabitur, in eisque, quia involutae et prope inenodabiles sunt, opera praeclare collocari videbitur: haec quae vitam omnem continent, ut nimis obvia et in medio posita, negligentur? Quanquam quid diutius ita disputamus, quasi eis concedamus, quod volunt, nihil hic doceri, quod non aut etiam vulgo notum sit, aut quivis sine doctoris opera facile consequi possit? Ergo ille omnium, qui tune erant, mortalium, ut creditum est, sapientissimus, Socrates, qui nulla unquam alia de re quam de virtutibus et vitiis disputavit, vulgaribus et satis per se notis in rebus spatium aetatis omne consumpsit? Quid Plato? quid Xenophon? quid Aristoteles? quid ceteri suae quisque aetatis principes viri? Quid erat caussae, cur tam multa in hoc genere scripta posteritati relinquerent, si nihil egregium, nihil exquisitum, nihil excellens, sed ea tantum, quae quilibet e populo satis per se intelligeret, litteris mandaturi erant? Videlicet, quia iustitiam, fidem, temperantiam, liberalitatem omnes assidue in ore habent, neque quisquam est, ne ex ima quidem faece vulgi, quin se de eiusmodi rebus optime iudicare posse confidat, iccirco nullam magnam eruditionem in eis cognoscendis sitam esse arbitrantur. Quod tamen longe secus est: interestque nimium quantum inter eos, qui tantum tenent nomina, et eos, qui ex eruditorum hominum scriptis ac sermonibus de rebus ipsis vere iudicare didicerunt. Plena est exemplorum vita communis, ex quibus facile intelligi licet, quam saepe vulgus hominum in iudicandis virtutibus vitiisque fallatur. Quod ni ita est, cedo caussam, cur qui mimis, lenonibus, parasitis, adulatoribus plurima largiuntur, et suo et multorum iudicio sint liberales; cur multi restricti, tenaces, sordidi, qui facilius patiantur sibi dentem unum ex ore excuti, quam numum unum ex arca moveri, parcimoniae ac frugalitatis nomen ferant; cur tam multi ad audendum proiecti et temerarii commendentur pro fortibus, tam multi timidi et ignavi pro cautis et consideratis praedicentur. Quid? iurisconsultorum
[ 171 ]
vigiliae in quo consumuntur; quid spectant eorum labores; qua in re eorum acutissima exercentur ingenia, nisi ut videre ac diiudicare possint, quid in quaque re iustum iniustumve sit? Non igitur, ut nimium facilis, despicienda est ars ea, quae virtutum omnium vim naturamque pertractat, cum in una virtute cognoscenda videamus tam diu, tanta diligentia ab hominibus summo ingenio praeditis laborari. Informavit quidem natura et impressit in animis nostris adumbratas quasdam virtutum et vitiorum omnium notiones: sed illae tantam vim non habent, ut quisquam eis fretus confidere debeat, se sine disciplina vere de rebus expetendis fugiendisque iudicaturum. Quod si nos nihil aliud nisi haec tam utilia tamque salutaria quamlibet nudo et inornato dicendi genere traderemus, calumniari tamen nemo nos posset nisi alienae nimis iniquus aestimatorCf. adn. ad pag. 43. R. Fr. | industriae, ut in rebus nimium pervulgatis et facilibus occupatos. Nunc cum et ad salubres animorum epulas condimentum sermonis, quantum in nobis est, adhibeamus, et res suapte sponte pulcerrimas tum praestantissimorum omnis aevi scriptorum testimoniis fulcire ac corroborare, tum insatiabili quadam veterum exemplorum copia exornare atque illustrare soleamus: tamen ne invenientur, qui elevare labores nostros audeant, quaeque praestantur a nobis iis sudoribus ac vigiliis, quarum ipsi nobis conscii sumus, ea quemlibet unum e multis ludibundum perficere posse contendant? Qui si periculum facerent ipsi, quam non quarumlibet virium sit munus hoc ita, ut nos facimus, sustinere et exequi, fortassis, experientia edocti, minus de se elate ac magnifice sentirent, minus de aliis maledice contumelioseque loquerentur. Sed omittamus istos. Nescio enim quo modo factum est, ut de re dicere ingressus, de me plura quam volueram dixerim: quod ipsum ut facerem, quorundam me hominum, quos nominare nihil necesse habeo, iniquitas coëgit. Difficilior cum eis luctatio est, qui negant, sermonibus nostris quemquam ad virtutem incitari: idque ex eo colligunt, quod saepissime contingit, ut qui optime loquuntur pessime vivant. Nos vero si diceremus eam in disputationibus philosophicis inesse vim, ut ex audientium animis vitia radicitus evellere virtutesque eisdem ingenerare possent, merito ut vani atque inepte gloriosi reprehenderemur. Multas magnasque mercedes, ut ait Theognis,Vs. 429. sqq. ed. Gaisf. Fr. | ferrent Philosophi, si, quemadmodum Circe herbis et cantibus suis homines statim convertebat in feras, ita ipsi suis sermonibus ex feris homines facerent, id est, homines ferarum simillimos ad virtutem a vitio, ad rationem a furore, ad humanitatem ab immanitate revocarent. Et tamen aliquid se aliquando eiusmodi effecisse Philosophiae gloriari licet. Producet enim Polemonem, ab infami vita moribusque
[ 172 ]
perditissimis ad bonam frugem et ad severitatem unica Xenocratis disputatione revocatum. Sed ut non peraeque in omnibus campis agricultura, ita non in omnibus animis Philosophia idem efficit. Illud quidem certe negari non potest, aut nullam omnino esse artem, quae medeatur animis, quae quanta sit in vitiis deformitas, quanta in virtute dignitas, doceat, quae ab illis avertat, ad hanc incitet; aut cum honorem Philosophiae potissimum esse tribuendum. Quod autem obiiciunt, plerosque Philosophorum factis dogmata sua evertere, neque ignem aquae magis contrarium esse quam eorum mores orationi: ita enim loqui, ut vitio; ita vivere, ut virtuti bellum indixisse videantur: utinam tale esset, ut id nobis infitiari liceret. Est enim acerbissimum negare non posse, quod sit turpissimum confiteri. Sed quoniam iis, quae omnibus nota sunt, fidem abrogare velle dementiae est: non negabimus verum esse, quod obiicitur; tantum deprecabimur, ne propter hominum vitia res ipsa in invidiam vocetur, neve, quorum facta merito aversamur, eorundem sermonem immerito repudiemus. Ut enim quorundam ex Epicureis dogma reprehenditur, vita laudatur: sic horum vitam reprehendere, doctrinam amplexari debemus. Polycletum insignem statuarum opificem tradunt librum de artificio suo edidisse, quem Canona, id est, Regulam inscripsit: quo libro omnia, quae in statua hominis fingenda observari conveniret, quae singularum partium, minimarum maximarum figura esset, qui situs, quae inter se proportio, subtilissime et accuratissime persecutus est. Eodem autem tempore statuam a se factam publice proposuit, in qua ea omnia diligentissime observata erant: ne quid praecipere aliis videretur, quod non ipse praestaret: quam statuam ipsam quoque Canona nominavit.Vid. Galen. Tom. V. pag. 449. ed. Kuehn. Fr. | Vellem eandem rationem Philosophi teneremus: neque tantum traderemus aliis praecepta, ad quae vitam suam dirigerent, verum etiam vitam nostram ad ea conformatam ostenderemus. Magna sine ulla dubitatione praeceptis nostris ex eo accederet auctoritas. Sed quando id optandum potius quam sperandum videtur, quod in frugibus, in fetibus arborum, in corporibus animantium, quibus vescimur, facimus, ut resectis et amputatis iis, quae inutilia
[ 173 ]
sunt, iis, quae prodesse possunt, utamur; idem in hoc genere Philosophorum faciendum est, ut, reiecta eorum turpi flagitiosaque vita, gravem severamque doctrinam non auribus tantum, sed multo magis animis combibamus. Non enim, si qui ex medicis cibo se et potu aliquando ingurgitant, eo illis continentiam praecipientibus qui sapiunt minus parent: sed, illi quidem quid agant, non laborant, artis autem ipsius placitisCf. adn. ad pag. praeced. Fr. | et decretis obtemperant. Nam cum alicuius mores et praecepta congruunt ac concinunt: tunc aut utraque laudanda sunt, aut utraque vituperanda: cum discrepant et dissident, caussa nulla dici potest, quin alterum retinendum sit, alterum reiiciendum. Horum a dictis facta ita distare constat, ut non caelum a terra longius distet: sunt autem facta turpissima: igitur sermones, quibus ea ipsa facta damnantur ac reprehenduntur, dignissimi qui audiantur. Atque ut medici, quo maiorem auctoritatem arti suae concilient, solent interdum enumerare quosdam e praecipuis auctoribus disciplinae suae, qui, quod ita se compararunt, ut praecepta sua non ostentationem scientiae, sed legem vitae putarent, diutissime saluberrimeque vixerunt: ita nos nihil, si volumus, impedit, quamlibet multos Philosophos nominare, qui, quod decretis suis paruerint, quasque leges aliis proponebant, ipsi servaverint, merito sunt apud omnes populos nunquam intermorituram gloriam consecuti. Illi fortassis nominabunt Hippocratem, Asclepiadem, Galenum: quorum primus usque ad annum centesimum quartum aetate provectus est; alter eo processit artis suae fiducia, ut ausus sit cum fortuna sponsionem facere, ne medicus haberetur, si ullo unquam morbo tentatus esset: et victor, cum ad extremam senectutem sine ullo morbo pervenisset, scalarum lapsu exanimatus est;Narrat Plin. II. N. VII. 37. Fr. | tertius cum imbecilliori valetudine usus esset adolescens, ita eam arte correxit, ut ad septuagesimum annum pervenerit. Nos e Philosophiae castris, ad repellendos ipsius vituperatores, primum quidem in aciem educemus illud honestatis, illud modestiae, frugalitatis, innocentiae, fortitudinis, omnis denique virtutis specimen et exemplar, Socratem: qui ita locutus est, ut ex eius sermonibus omnes quae postea consecutae sunt Philosophorum disciplinae fluxerint; ita vixit, ut hodie quoque nomen illius non hominis, sed integritatis et innocentiae nomen putetur. Cui succedet par illud nobile in eodem institutum ludo, Xenophon et Plato: quorum uterque summam in dissimili genere eloquentiae laudem pari vitae gravitate cumulavit. Proxime hos Xenocrates: de cuius eloquentia
[ 174 ]
dicit Polemo; de continentia Phryne; de frugalitate et contemptione pecuniae Alexander; de fide et iustitia universus populus Atheniensis, qui eum, dicto publice testimonio, ad aras iurandi caussa accedentem, una voce revocavit ac iurare vetuit: parum sibi decorum ratus, tam spectatae fidei viro nisi iurato non credidisse. Inde aeternum Alexandri crimen Callisthenes,Vid. Plutarch. Alex. cap. 55. Fr. | unoque verbo tota vetus Academia, et Lyceum, et illa non tam Myconis et Polygnoti picturis quam Zenonis et Chrysippi disputationibus nobilitata porticus, quibus ex omnibus quasi virtutis et doctrinae officinis innumerabiles viri, incertum doctiores an meliores, prodierunt. Agmen claudent Epictetus, Plutarchus, Musonius ceterique illi aetati suppares, quos ita philosophatos accepimus, ut iis, quibus cum vivebant, ad omnia recta et laudabilia non voce magis quam exemplo praeirent. His copiis facile speramus fore, ut eorum, qui Philosophiam maledictis incessere audent, retundatur audacia. Qui si ita victi erunt, ut deinceps in nostrum se numerum aggregari velint, et in eius ipsius, quam oppugnabant, castris stipendia facere incipiant, victoriam adepti erimus longe ei dissimilem, quam veteres CadmeamVid. Erasm. Adag. pag. 958. Fr. | nominabant: illa enim et victori luctuosa erat et victo; haec et victoribus erit laetitiae et victis saluti: sin, cum se fractos ac perculsos videant, permanebunt tamen in eadem pravitate atque obstinatione animi, et, ut ignavi canes, Philosophiam, ad quam propius accedere non audent, eminus allatrabunt: vos tamen, optimi adolescentes, quorum caussa hic a me institutus est sermo, quibus mei labores serviunt, quorum ad utilitatem omnes mei conatus, omnes vigiliae, omnia studia referuntur, urgete constanter propositum, neque patimini vos cuiusquam sermonibus a suscepto studio abduci. In ea aetatis parte constituti estis, in qua et ingenium ad omnia percipienda docilius et corpus ad tolerandos studiorum labores firmius esse consuevit. Videte, ut eam iis in studiis collocetis, quae vobis olim maximo et usui et ornamento futura esse cognoscitis. Atque, ut obtrectatoribus nostris eripiatis omnem ansam maledicentiae, connitimini, quantum potestis, ut virtutis et officii praecepta, quae ex me quotidie audietis, non tantum excipiatis animo, verum etiam vita et moribus exprimatis. DIXI.
[ 175 ]
|